# Acta eruditorum 1700 384

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, DECLARATIO DATA ILLUSTRISSIMO ARCHIEPISCOPO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/384

Profiteor insuper, quantumvis mihi periuasum sit, obduratos nequaquam omni carere interiori gratia, quae adimplenda praecepta sufficiat, haud propterea voluisse me ulla censura notare illos, qui nec pauci sunt, nec infimi nominis, Theologos e Catholicis, quos contraria in opinione aeque in Ecclesia permissa versari certum est: neque, cum in praedicta positione dixi errare illos, aliud a me intellectum esse, quam quod fallantur. Cujus sententiae meae, pariter & singularis adversus Illustrissimum ac Reverendissimum Ecclesiae Principem observantiae ac submissionis, ipso benigne annuente, perpetuum hoc extare monimentum volui manu mea subscriptum. Parisiis die tertia Aprilis A. 1700.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
