# Acta eruditorum 1700 387-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Prop. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/387-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/387-2

Prop. I. 118. 164, parvules illos non damnari. Hoc Censor adversari ait effato Paulino Rom. V, 18, quod damnationem omnibus adscribit, sententiae Episcoporum Africae in Sardinia exulum, Fulgentii & Gelasii: imo Bellarminum, qui poenam sensus illis non tribuat, tamen eorum damnationem pro certa habere. Nostro responsionemq gerit amphibolia vocis damnare, quae aliquando exclusionem Mgne gloriae, aliquando, & praesertim hic, poenam infernalem denotet, & hoc sensu damnationem parvulorum quoque negare Salmeronem & Requesenium: Patres istos studio Pelagianis contradicendi peculiarem fovisse de parvulis sententiam, eos nempe etiam poena sensus, hoc est plenaria damnatione, affici: Bellarmini sententiam videri immodicam, & rectius parvulis illis aliquam beatitudinem naturalem & modicam tribuere Richardum, Lyranum, Marsilium, Lessium, Arriagam, Catharinum, Pighium, Venostum, Viguerium & alios. Eodem tendit Sfrondrati assertum p. 98. Prop. V. qui solo originali peccato tenetur, dici non potest, Deum deserere. Ergo, antequam peccata actualia praeviderentur, sicque quantum ex parte Dei fuit, nemo desertus, nemo reprobus, ergo nemo non electus. Censor ostendit, propter solum peccatum originis parvulos negative reprobari, sive excludi e regno coelorum, cum Cardin. de Lauraea. Noster reponit, Sfondratum solum de reprobatione adultorum loqui. Referuntur quoque ad eandem materiam, quae Car Prop. VI. Prop. VII. & VIII. dinalis p. 164 docuit: parvulis sine baytismo decedentibus exhiberi beneficium longe praestantius, quam gratiam sufficientem; nam propter merita & redemtionem Christi eos praservari, ne peccent, innocentiam amittant, & aeternum crucientur; quod coelesti gloriae certa ratione praeferendum sit. In his primum carpit Censor, quod meritorum Christi participationem his infantibus tribuat, quae tamen non nisi baptismo acquiratur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
