Latin
Prop. IX
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 389
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. IX. gis amare, quam poenitentem. Pungit quoque Censorem, quod Sfondratus p. 98 proposuerat, parvulos istos Deum nunquam deseruisse, adeoque etiam a Deo non deseri; ubi Noster desertionem per peccata actualia, quae causa reprobationis positivae sit,intelligi ait. Denique cum Sfondratus p. 119 inquiat, rationem &omnium Prop. X. Theologorum auctoritatem evincere, quod dicti infantes a poena sensus immunes sint, Censor colligit, ex Cardinalis senternia Augustinum, Fulgentium, Gelasium, Gregorium M. Isidorum Hispalensem, Alcimum, Anselmum, Ariminensem, Oviedum, Conrium, Paludanum, Cocquium &Norisium ratione destitui, &Theologos non esse, quia poenam sensus illis parvulis adscribant. Respondet Noster, non ideo rationem adversariis denegari, quia nostram sententiam sana tatione niti dicamus: per Theologos hic intelligi non Patres, sed Scholasticos Sententionarios, &vocem omnes etiam in ipsa S. Scriptura saepe accipi pro plerisque. Sequitur Sect. II, quae de amore Dei, &merito Christi universali tractat. Hic Sfondratus, ut dissecaret nodum, quem nonnulli constringunt, dum Deo causam reprobationis multorum hominum tribuunt, dixerat p. 6: Prop. XI. duas esse in Deo voluntates, primam absolutam, efficacem &independentem ab hominum merito, qua Deus naturaliter velit omnium salutem, &hanc vocari antecedentem: alteram conditionatam, &hanc dici consequentem. Censori displicet, quod voluntatem antecedentem efficacem &absolutam appellet: sed respondetur, ita Scholasticos