# Acta eruditorum 1700 389

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Prop. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/389

Prop. IX. gis amare, quam poenitentem. Pungit quoque Censorem, quod Sfondratus p. 98 proposuerat, parvulos istos Deum nunquam deseruisse, adeoque etiam a Deo non deseri; ubi Noster desertionem per peccata actualia, quae causa reprobationis positivae sit,intelligi ait. Denique cum Sfondratus p. 119 inquiat, rationem & omnium Prop. X. Theologorum auctoritatem evincere, quod dicti infantes a poena sensus immunes sint, Censor colligit, ex Cardinalis senternia Augustinum, Fulgentium, Gelasium, Gregorium M. Isidorum Hispalensem, Alcimum, Anselmum, Ariminensem, Oviedum, Conrium, Paludanum, Cocquium & Norisium ratione destitui, & Theologos non esse, quia poenam sensus illis parvulis adscribant. Respondet Noster, non ideo rationem adversariis denegari, quia nostram sententiam sana tatione niti dicamus: per Theologos hic intelligi non Patres, sed Scholasticos Sententionarios, & vocem omnes etiam in ipsa S. Scriptura saepe accipi pro plerisque. Sequitur Sect. II, quae de amore Dei, & merito Christi universali tractat. Hic Sfondratus, ut dissecaret nodum, quem nonnulli constringunt, dum Deo causam reprobationis multorum hominum tribuunt, dixerat p. 6: Prop. XI. duas esse in Deo voluntates, primam absolutam, efficacem & independentem ab hominum merito, qua Deus naturaliter velit omnium salutem, & hanc vocari antecedentem: alteram conditionatam, & hanc dici consequentem. Censori displicet, quod voluntatem antecedentem efficacem & absolutam appellet: sed respondetur, ita Scholasticos

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
