# Acta eruditorum 1700 392-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Prop. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-2

Prop. XIX. Cardinalis p. 184 asserst: frustra omnes ad quarendam salutem invitari, si donum orandi non haberent. Hoc Consor Pelagianum vocat: Defensor vero negat, additque, Pelagianos donum orandi pro naturali habuisse, Sfondratum vero illud gratiae vindicare. Ali Prop. XX. um nodum solvit Cardinalis p. 182 docens, gratiam orandi quoad initium non a Deo peti, sed ultro dari, ne vel in Pelagianismum, vel progressum in infinitum incidamus. Censor excipit, omnino hanc gratiam precibus Ecclesiae a Deo peti & Paganis impetrati. Ad quae Noster, de propriis, non alienis precibus agi, respondet. XXI Postquam de Augustini & Thomae Aquinatis sententia circa hanc Prop. controversiam disputassent, quam quilibet suam facit, alia Sfondrati propositio in censum venit, quando videlicet p. 148 dixem Prop. XXII. fine gratia orandi neminem habere potestatem legem servandi, atque XXIII. ideo eam peccatò nullo amitti, imo illa sublata, libertatem omnem tolli. Intolerabile hoc Censori videtur; inde enim sequi putat, quod gratia illa, non aliter, ac ratio, omnibus etiam citra Christi meritum naturaliter debeatur; quod fides, quae cum ratione indivulsim connexa est, nec per apostasiam, vel atheismum amitti possit: quaerit, quo pacto gratia ista esse possit in Stoicis, qui se virtutem a seipsis habere putabant; in Epicurcis, qui curam rerum nostrerum Deo denegabant; in Judaeis, quin & Pelagianis, qui auxilio Dei se non indigere putabant; denique in Atheis? Noster ad haec regerit, Prop XXIV. Prop. XXV Prop. XXVI Prop. XXVII. Prop. XXVIII.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
