Latin
Prop. XIX
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 393
Unproofread scanNot analysed yet
217 dixisset, xisset, ex sententia Augustini gratiam effectricem nihil aliud esse, quam quod Deus objectum tam proportionatum, &tali modo proponat, ut voluntas ad illud amplectendum magnetismo &sympathia quadam certissime inoveatur; Censor hoc Pelagianum vocat, &gratiam eo pacto enervari clamat: Noster, non de sola persuasione, sed de potenti simul voluntatis motu haec verba intelligenda esse, ex magnetismi &sympathiae vocabulis probat. Praeterea Sfondratus docet Prop. p. 220, voluntatem a nullo alio quam seipsa determinari, idque ThoXXIX. mam apertissime statuere. Censor objicit, doctrinam de praemotione Thomistis usitatissimam: Noster addit, omissa esse Sfondrati verba, dependenter a causa prima, quibus praemotio voluntatis salvetur. Sfondratus extricaturus nodum, quem nonnulli ex gratia reprobis parcius quam electis data nectunt, affirmaverat p. 67, 106, 107, plures &majores interdum gratias reprobis, v. gr. Judae, quam Prop. electis, v. gr. Petro, Zachao dari. Contradicit Censor, quia omnia XXX. ob electos fiant, hos Deus singulariter amet, &summo perseverantiae dono beet: praesertim dolet, Petrum, Ecclesiae principem, in gradu gratiae Judae postponi. Noster reponit, sermonem hic esse non de gratia effectrici &victrici, sed de efficaci: gratiam Judae datam majorem dici gratia Petro data, hon absolute, sed in ordine ad evitandum peccatum proditionis; septies enim Judam a Christo monitum esse, Petrum semel: imo idem docere Hurantium, Frassenium, Vieyram, &alios. Observat hic quoque Censor, Sfondratum per auxilia gratiae non intelligere inspirationes, motiones internas &subministrationes Spiritus, sed adhortationes, minas, beneficia &alia externa: hoc Respondens negat, &interna auxilia ab externis in Sfondrati libro distingui probat. Propugnat Cardinalis p. 99. Deum etiam induratos ita non deserere, ut non eis Prop. gratiam tribuat, qua poenitere possint, &actu poeniteant, idque PhaXXXI. raonis exemplo patere. Censor sugillat, quod Pharao vere poenitens dicatur, &gratia cum induratione stare posse putetur, cum tamen induratio subtractio gratiae sit. Respondetur, de poenitentia Pharaonis idem docuisse Augustinum, Driedo, Ruisium &Gouyardum; induratis vero auxilia gratiae omnia non subtrahi, esse communem Conciliorum &Patrum, nec non Medinae, Soto, Abellii &Prop. aliorum sententiam. Denique dixerat Cardinalis p. 162, 195, 197, XXXII. nec Ddd