# Acta eruditorum 1700 396

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/396

Eminentissimum Cardinalem ob Apologiam pro unigenito Filio Dei humani generis vindice, immensaque Dei bonitate & misericordis erga humanum genus, sapientissime contra errores Calvini & Jansenii elucubratam audacter exagitare, gravissimis verbis redarguit, & ad palinodiam hortatur. THESAURUS LIBRORUM PHILOLOGICORUM ET HISTORIcorum. Collegit ac recensuit THOMAS CRENIUS. Lugd. Batav. apud. Henr. Teeringh, 1700. in 8. Alph. 1. Plag. 8. Aximopere, nec praeter rem omnino, Celeberrimus ingemiscit Crenius ob adversa fata, quae libros saepe eruditissimos post Autorum obitus manere soleant, quaeque non ex aliena modo, sed propria etiam experientia recenset. Inter alia enim, quae in praefatione hujus, quem nuncupavit, Thesauri erudite disserit, ad incuriam provocat haeredum magni eujusdam in Germania Theologi, cujus bibliothecam lustrare ipse constituerit, ast praeter omnem opinionem non librorum modo repositoria magna ex parte vacua librisque & eruditissimorum maximorumque in Geroptimis privata, sed mania Theologorum epistolas manuscriptas, consiliaque & responsa isti Theologo suppeditata, una cum ipsius illius schedis, in terram projecta, pedibusque conculcata repererit. Neque edendorum modo librorum adversam hanc fortunam esse queritur, sed editorum quoque, praesertim minutiorum, qui parum vulgo curati dispergantur nimis cito, posteritatique subtrahantur. Ubi cumprimis indignatur, Litanias, Lectiones & Conciones publicas, a Seelandiae Episcopis vel Concionatoribus aulicis in solennibus deprecationum & supplicationum diebus dictas, junctim haud vulgari, cum tamen palam sit, quantum Brochmandus, Winstrupius, Resenius, Suaningius in studio exegetico valuerint. Ab his ergo seculi perversi moribus alienissimum se ut nunquam non probavit Crenius, ita & imposterum non minus talem se futurum sancte pollicetur, inque ejus rei fidem Syllogen hanc tractatuum utilissimorum, sed quorum copia aegre hactenus obtineri potuit, cum gratis operum eruditorum, mole licet exiguorum, aestimatoribus communicat. Complectitur autem haec I. Bonaventurae Cornelii Bertrami Lucubrationes Francktalenses, a loco, ubi, Geneva relicta, cum easdem consignaret, agebat, appellatas. II. Theodorici Hackspanii Interpretem errabundum. III. Laurentii Fabricii Partitiones Codicis Hebraei. IV. Joannis Erici Ostermanni Dissertationem de consultationibus veterum. Quod vero ad singulorum horum tractatuum contenta attinet, non est cur pluribus eadem prosequamur, cum dudum illi manibus eruditorum triti fuerint; nec omisit Editor solertissimus testimonia allegare, e quibus, quid de plerisque viri docti senserint, abunde dispalescit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
