# Acta eruditorum 1700 397

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ANGELI CANINII EAAHNIAMOΣ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/397

ANGELI CANINII EAAHNIAMOΣ, ex editione THOMAE CRENII. Lugd. Batav. apud Frid. Haaring, 1700. in 8. Alph. 2. plag. 7. ANgelum Caninium omnibus Grammaticis Graecis, quot sunt, quotve fuerunt, longius anteponendum esse, dudum judicavit Tanaquillus Faber; unde ejus Hellenismum seu Grammaticam Graecam de Dialectis optime tractantem eo lubentius in lucem publicam denuo emisit Clarissimus Crenius, quo diutius ea ab elegantiorum harum literarum studiosis in tabernis librariis hactenus, post secundam editionem Londinensem, quaesita fuit. Legit vero eam, recensuit, emendavit, & adjecta Graecarum dictionum versione Latina adauxit, loca scriptorum a Caninio citata contulit, multa correxit, plurimaque omissa addidit. Ejusdem praeterea Autoris dedicationem & praefationem Institutionibus, quas scripserat, Linguae Syriacae praemissas, una cum ipsius explicatione non inutili nec indocta locorum Novi Testamenti adjunxit, ipsis quidem Institutionibus omissis, quippe quas & diligentia & accuratione recentiorum scriptorum facile vinci, persuasum sibi habuit. More autem suo nonnulla, & prolixe satis, praefatus est de Angelis, eo, quod Angeli praenomine clarum deprehendit Caninium. Eximium proinde quodvis, ac prae caeteris elegans, in Scriptura Sacra Angeli nomine venire, ex adductis in medium locis, Judic. XIII. 6. II. Sam. XIV, 17. XIX, 27. aliisque probatum dat, maxime vero omnium circa Psalmi LXXIIX versiculum 25 occupatur, quidque sibi velit panis DVSN, quem Vulgatus & Lutherus panem Angelorum dixere, disquirit. Deinde inter scriptores Angeli nomine claros nullum esse innuit, qui non eximius & prae caeteris egregius vocari mereatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
