# Acta eruditorum 1700 4-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, CHRISTIANI MATTHIAE, S. S. THEOL. D. EJUSDEMQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/4-2

Eruit autem opus hoc e schedis a Maxime Reverendo Autore moriente relictis Joannes Schelhammerus, Ecclesiae Hagiensis Senior, & celeberrimi Matthiae in munere hoc sacro successor; qui quidem haud dissimulat, quod, cum pleraque compendiosis ab Autore notis conscripta invenerit, sensum non raro divinare, suasque passim voces in earum, quibus ille mentem suam exposuerat, locum surrogare necessum habuerit. Daturum se interea pollicetur ejusdem Autoris breves selectasque in Novum Testamentum observationes, modo integrum ipsi per senectutem fuerit, quam decrepitam omnino agit, cum octoginta annorum numerum Deo favente pridem praetergressum se testetur. HISTORIA DE MAGNI TENDINIS SURAM INTER ET. CALcem transversim dissecti, sutura interveniente, unitione ac curatione, additis annotationibus, coram Societate Regia recitata à GUILIELMO COWPERO, Societatis laudatae Membro. Ex Actorum Philosophicorum Anglicorum Mense Majo A. 1699, sive N. 252, Latine reddita. ADThomam Wheatly, fabrum lignarium, triginta annos agentem, ac in tibia sinistra de gastrocnemiorum musculorum magno tendine, tres digitos transversos supra os calcis, integro dissecto conquerentem accersitus nuper, primo Februarii die, superiorem tendinis partem duos ad minimum digitos ab inferiori sejunctam deprehendebam. Acubus tamen ei operationi, quam in animo volvebam, satis proportionatis haud instructus, domum repetere easdemque inde afferre, habebam necesse; rediens vero Dominum Gooddiar, experientissimum Chirurgum, qui praesens esset, ac in operatione sequenti mihi assisteret, advocabam. Apparatu omni instructo, atque in duas vel tres magnas acus serico filo valido & probe incerato immisso, ante omnia integumenta externa Fig. I. a, b, incidenda mihi erant, quo dissecti tendinis extrema AB a b denudarem.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
