# Acta eruditorum 1700 404

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/404

Omnibus fuisse facultatem datam innuit donis, quibus quisque polleret, in congregationibus utendi, quamvis citra ullam confusionem, imposito caeteroquin mulieribus silentio. Instrumentorum ornamentorumque religionem quod concernit, panis inter alia Eucharistici meminit, eumque sub primordia Ecclesiae obvium quemvis, sive azymum sive fermentatum, esse potuisse dicit, sed deinceps ob Judaizantes, rejecto azymo, fermentatum solum obtinuisse, & solidum quidem, non foliaceum aut bracteatum. Habitum sacra administrantium peculiarem haud facit. Thymiamata, quae Canones Apostolorum vocitent, nullos tum sparsisse vult odores. Mensarum suffecisse ministerium, altaribus ne seculo quidem secundo cognitis. Vasa consecrata nulla, nedum argentea aut aurea comparuisse; luminaria nonnisi vesperi aut noctu arsisse; nulla seu statuarum seu imaginum simulacra, nullos suggestus, nulla subsellia, nullas Apostolorum cathedras admittit. Ad pacem denique & bellum, tanquam ad sextum Societates Christianas conservandi institutum properans, Judaeos velut persecutionum contraChristianos exortarum autores accusat, causasque illorum in hos odii indagat; mox mota Paganorum adversus Christianos bella contemplatur, ultimoque Haereticorum & Schismaticorum impugnationes nominat; ubi simul Haereseologorum vitia taxat, quando videlicet praeter rem innocua vitae instituta, errores qualescunque, Judaeorum & Paganorum pravas sententias aut superstitiones, Magorum itidem, Atheorum & impostorum praestigias, in haeresium numerum referant, & unam harum classem constituant, cum tamen Haeretici, qui regulam fidei sive Symbolum Apostolicum tenuerint, adeoque non opus habuerint rebaptizari, ab aliis discernendi veniant, qui haud istius generis fuerint, nisi forsan istos numero Haereticorum prorsus eximere, & inter errantes aut dissidentes collocare volueris. Sed & multas saepe haereses ad unam referri posse ait, inglorias & turpissimas omitti optat, & quae sunt alia.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
