# Acta eruditorum 1700 405

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/405

Religio ipsi quintum est Societates Christianas conservandi institutum, quatenus ea diversimode exercita inveniatur, utpote circa congregationes primo & illarum loca publica, quorsum Synagogas & (quae ipsi non diversae ab his videntur) Proseuchas refert; Templorum vero magnificentiam, imo & nomen priscis seculis obvium ignorat, certas tamen aedes publicis conventibus dicasse Christianos non diffitetur. Quoad tempus, religionem primaevam congregationes interdiu & noctu permisisse; horarum Canonicarum tertiae, sextae & nonae observationem a privatorum arbitrio ortum traxisse reputat: ac diem Dominicum non statim nascente Christianismo cultui Numinis cessisse autumat, sed Sabbathum, in eujus locum seculo demum adulto iste furrogatus fuerit; Paschatis & Pentecostes festum diei Dominico & Sabbatho associat, istud autem ab Apostolis autoribus ut derivetur, haud concedit; Nativitatis Christi festum in feculi secundi monumentis primum memorari, hocque ipso legitima & stata jejunia, quae porro describit, coepisse observat. Religionem circa agenda declaratam constitisse ait in precibus primum, dehinc in lectione Scripturae & ejusdem interpretatione, itemque in Eucharistiae celebratione, circa quae singula ulterius occupatur. Baptismum in congregatione administratum removet; Chrismatis usum E5ς 2 usum Apostolis multo recentiorem constituit, manuumque in Baptismo impositionem ab aliis plane, quam ab his, derivat. Religionem circa personas, quae sacris publicis interfuerint aut praefuerint, dum excutit, neminem, cujuscunque sexus aut aetatis, a congregatione arceri solitum probat, personarum vero sacra, & Eucharistiam cumprimis, tractantium obscura indicia superesse dolet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
