Latin
DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 406
Unproofread scanNot analysed yet
Fridericum, de illius in Regem Romanorum electione, existebat, quae res conventui &transactioni Cadaviensi occasionem praebuit, cujus formulam Germanicam ex Hortledero, notulis hinc inde inspersis, Noster adducit. Inter alia vero abolitionem processuum Cameralium in causis religionem concernentibus illa continebat, sed Camera neglectis inhibitionibus perseverabat; hinc eam Protestantes velut judicium suspectum recusabant, ex quo nova litigia aliique conventus propullularunt, quae usque ad transactionem Passaviensem, A. 1552. d. 2. Aug. initam, Noster parsequitur, addita ejus formula Latina. Ista transactio in Comitiis praecipue Augustanis A. 1555 unanimi consensu confirmata est, unde tandem salutaris Pax Religiosa prodiit, quam integram ex Recessu proprio Noster recenset, adjuncto ex Pace Westphalica aliquo ejus supplemento &confirmatione. In cap. 3. justitiam Pacis Noster deducturus, primo quidem generales quasdam assertiones, ex quibus applicatio deinde facienda sit, profert; nempe summam in Republica Potestatem posse &debere religionem, quam veram, causa satis cognita, judicat, praecipere, &falsam ac seductoriam prohibere &non admittere. Quod si illa officium negligat, istam curam ad Superioritatem territorialem devolvi; hac etiam muneris sui oblita, quemyvis subditorum teneri verum salutis medium indagare &lecti. Porro jus &obligationem conservandi veram &puram religionem, quoad summam Potestatem, eo etiam extendi, ut Doctores falsae religionis, causa satis cognita, ejicere, eosque in casu contumaciae aut blasphemiae, poena condigna, etiam capitali, cum haeresi accedat crimenpublicum laesae Majestatis divinae aut humanae, afficere debeat; denique ad.