Latin
MULLERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 409
Unproofread scanNot analysed yet
MULLERO. Vinariae, sumptibus Joh. Ludovici Gleditsch, Bibliopolae Lipsiensis, 1700. fol. Constant Alph. 9 &plag. 14. QUanto pauciora extant Saxonicae Historiae monumenta, quae Aquidem quantivis videri possint pretii: tanto majorem apud omnes gratiam Clarissimum Auctorem existimamus initurum, qui non justis quidem commentariis Historiam hanc contexuit integram, attamen trium novissimorum seculorum memorabilia, Annalium in modum, insigni hoc opere est complexus. Neque vero est, ut quis arbitretur, non nisi tempestates, incendia, inundationer aquarum, pestilentias, illata sontibus supplicia, similiaque alia, ut fieri fere solet in vulgaribus Chronicorum libris, in eo enarrari, sed Principum potius natales, cretiones ditionum, conjugia, tabulas dotales, peregrinationes, pacta, foedera, testamenta, decessus, funera, &quae sunt alia pragmatici generis, studiose annotanda, non neglectis tamen plane reliquis, diligentissimus Auctor sumpsit, &investiturarum inprimis feudalium solennia, ceremoniasque alias inter Principes usu receptas, at pro temporum ratione mutationibus obnoxias, ea accuratione recensuit, ut videri jure meritoque possit, non Chronicon solum, sed vel maxime Ceremoniale Saxonicum exhibuisse. Nec quae in eo literis consignata deprehenduntur, ex vanis rumoribus famaque subinde fallacissima, aut libellis trivialibus hausta sunt, sed magnam partem ex chartophylaciis secretioribus Principum deprompta; cum ea Auctori felicitas obtigerit, ut non solum ultra quadraginta annos Archivo, tum quod Serenissimae Domus Saxonicae Stirpi Ernestinae commune est, tum quod Vinariensibus &Isenacensibus Ducibus proprium, praefuerit, sed occasionem quoque nactus fuerit, commune universae Domus Saxonicae Archivum, quod Wittenbergae custoditur, perlustrandi, atque ex eo observandi, quae suo instituto inservirent. Quae cum ita sint, Fff sint, neminem futurum arbitramur, qui non praeclara quaeque exhoc opere sibi polliceatur. Nos vero ex tanta rerum notabilium, quae obviae in eo sunt, copia, pro instituti nostri ratione nonnisi paucissima quaedam, speciminis in modum, delibabimus. Ad A. 1414 notat Auctor, Flagellantium haeresi Thuringiam quoque infectam fuisse, tresque illorum, quod renuntiare errori praefracte abnuerent, vivos Sangerhusae combustos. Ad A. 1413 obiter monet, celebrem Frauconiae urbem ac Episcopatus sedem, Herbipolim hodie vulgo dictam, olim non Wuͤrtzburg /quasi ab herbis aut aromatibus, sed Wirthsburg seu Virorum Castellum (voce enim Wirth quemlibet patremfamilias designari) appellatam fuisse. Ad A.