# Acta eruditorum 1700 41

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTOIRE DE HENRY II DERNIER DUC DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/41

Id modo dolendum est, pari fato laborare inclytam Gentem ac multas alias in summo celebritatis fastigio positas, quarum originèm certis atque indubiis argumentis evincere difficillimum fuerit. Quae enim de primo clarissimi nominis conditore vulgo circumferuntur, adeo ambiguae illa sunt fidei, ut citius Ariovisti aut Brenni majores exploraveris, quam Montmoranciorum progeniem in aprica luce stiteris. Sunt qui a Comite quodam Massiliensium, cui nomen fuerit Mauromto, eam derivant; sunt quoque qui a Mauringo, viro Ludovici Pii aetate clarissimo, accersunt. Quibus nihil in historia gratum, nisi quod Equitum errantium secula redôlet, justo confidentius asserunt, quendam e primis Montmoranciae stirpis satoribus in memoriam Regis Mauritanorum in praelio forte a se interemti castellum exaedificasse, eique ab isto fortitudinis documento nomen indidisse contractis his verbis, mon Maure occis. Alii, inter quos agmen ducit Paulus Aemilius, existimant, Morentium vel Morantium, genere Romanum, in clivo, ubi nunc conspicitur, urbis fundamenta jecisse: cum autem frequenti usu ita obtinuerit, ut loca a conditoribus suis ac situ denominationem sortiantur, sicuti Mons Desiderii, Rupes Falconis (Montdidier, Roche-Foucaut) aliaeque urbes innumerae comprobant, hinc quoque vicum Montmorancium cum fundatoris nomine situm suum indigitare. Doctius rem indagasse sibi visus est celeberrimus stemmatographus Andreas du Chesne, dum natales istius nominis a Mauritasgo quodam, antiquo Gallorum Principe, fratre Cavarini Senonum Regis, cujus Caesar Lib. 5 Comment. de Bello Gallico meminit, vel ab alio quodam majorum ejusdem nominis deduxit, qua in parte conjecturae suae fundamentum substrui putavit, quod Dynastae Montmorancii amplissimas olim ditiones in agro Senonum tenuerint, quodque post tot seculorum decursum, quemadmodum in aliis nominibus fieri suevit, facile Mauritasgus in Maurentiacus, Maurentius, Morantius degenerare potuerit. Verum cum limpidos historiarum fontes temporis injuria nobis occluserit, neque e turbidis istis conjecturarum lacunis sitim levare par est. Negari tamen nullo pacto potest, Montmoranciorum genus antiquitate nulli cedere; id quod vel exinde elucet, quod primi Christiani & primi Barones Christiani vulgo audiant; cujus quidem rei haec traditio invaluit. Ferunt scilicet S.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
