Latin
MULLERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 412
Unproofread scanNot analysed yet
que complicibus Jobannis Friderici II Saxoniae Ducis, executionis Augusto Electori Saxoniae a Caesare demandatae &ab illo susceptae, Gothae urbis cum arce Grimmenstein obsessae adque deditionem adactae moenibusque spoliatae, captivitatis Job. Friderici, supplicii de proscriptis reliquis sumpti, late accurateque traditur, sed quam huc transcribere prolixum nimis foret. Cum A. 1609 Joannes Wilhelmus. Dux Juliaci, Cliviae &Montium, nullis relictis liberis. decessisset, &Serenissima Domus Electoralis ac Ducalis Saxonica in has iisque annexas ditiones jus suum dudum acquisitum tueri atque prosequi constituisset, splendida Legatio universae Domus nomine ad Galliae, Magnaeque Britanniae Reges, Albertum &Isabellam Belgii Hispanici. Principes, Foederati Belgii Ordines, Electorem Moguntinum, Ducemque Lotharingiae decreta susceptaque fuit, cujus successum &servata ubivis solennia diligentissimus Auctor ad A. 1609. &1610 accurate enarrat. Quemadmodum nec referre Rudolphus II. Pragae Cbriomittit, quibus ceremoniis Imperator stiano II Electori Saxoniae universaeque Domui, in praesentia Moguntini &Coloniensis Electorum, aliorumque Imperii Principum, investituram Juliacensium annexarumque ditionum; titulorum item ac insignium contulerit; nec non quo ritu in Aula Bruxessensi Serenissimae Domus Legatus, Petrus Fuxius, Brabantinis. feudis, quae Duces Juliacenses possederant; fuerit investitus. Quae omnia lectu gratissima iis sunt futura, qui aut curiositate sua, aut ipsa necessitate ad pragmatica haec talia noscenda impelluntur. Ad A. 1614 conventus ille solennis a Potentissimis Germaniae Domibus, Saxonica, Brandenburgica &Hassiaca, Numburgi hoc anno, renovandae unionis haereditariae causa, celebratus operose describitur Aulicorum etiam caeterorumque omnium, quos in comitatu Princeps quisque secum adduxerat, annotatis nominibus. Fuere autem praesentes e Domo quidem Saxonica Elector Jobannes Georgius I, qui comitia indixerat; eusque frater Dux Augustus, Johannes Casimirus Dux Saxoniae Coburgensis, Jobannes Ernestus senior Dux: WilSaxoniae Isenacensis, Joannes Ernestus junior, Fridericus, belmus, &Albertus Duces Saxoniae Vinarienses, Jobannes Philippus &Fridericus Duces Saxoniae Altenburgenses: ex Brandenburgica Domo, Johannes Sigismundus Elector, ejusque filius Joachimus Sigismundus, nec non ejusdem patrui Georgius Albertus, Sigismundus, atque Johannes, Christianus item Marchio Brandenburgo-Banuthinus, Marchio Jobannes Georgius lagerndorfensis, &Marchio Christianus Wilbelinus Magdeburgensis Archiepiscopus: ex Domo denique Hassiaca Ludovicus Landgravius.