Latin
MULLERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 414
Unproofread scanNot analysed yet
Qua occasione temperare nobis non possumus, quin Germaniae Principes ac Proceres publico, si fas est, nomine rogemus ac obtestemur, ut laudabile Majorum suorum institutum strenue prosequantur, nec insignem illam Societatem patiantur intermori. Ad A. 1672, quo Senatui civibusque Weissenfelsensibus confirmata a Ducibus Saxo- Vinariensibus immunitas a vectigalibus per universam Thuringiam memoratur, videas occasionem acquisiti olim hujus privilegii, nempe quod ad liberandum e carcere Gibenchensteinensi Ludovicum Thuringiae Comitem, cognomine Saltatorem, majores eorum plusculum contulissent, exponi. Sed haec speciminis loco suffecerint. Duo tamen monenda supersunt. Unum est, quod Clarissimus Auctor exhibuerit hoc opere Tabulas Genealogicas Serenissimae Domus Saxonicae, omnium quae hactenus prodierunt, accuratissimas locupletissimasque. Alterum quod indices operi subjecti sint amplissimi &diligentia plane inusitata confecti.