# Acta eruditorum 1700 414-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA FLAGELLANTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/414-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/414-2

HISTORIA FLAGELLANTIUM. Parisiis, apud Joannem Anisson, 1700. in 12. Plagulae 16. IStud equidem longius ab se abesse cupit hujus, qui nonnullas nuper in Gallia turbas dedit, libelli Autor anonymus, ut adversus corporis austeritatem stylum suum exerceat, aut in varias ac discrepantes attenuandae libidinis aut emaciandae carnis artes calamum stringat; sed eam modo defendendam sibi sumit sententiam, penitus ignotas atque inauditas fuisse vernantibus Ecclesiae diebus spontaneas flagellationes, quibus poenitentes vibicibus tergora sua quasi quasi conscribillent, aut propria manu nates inhonestis scuticis, funiculis nodosis, aut virgis vimineis cruentent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
