Latin
HISTORIA FLAGELLANTIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 415
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ut perficiat, mulla primo istius disciplinae in sacris literis occurrere vestigia observat. Nam quae de Israëlitis Aegyptiorum flagellationibus expositis Exod. V, 14 memorentur, huc minime trahenda existimat, vel ideo, quod praeter voluntatem suam ab aliis iidem caesi fuerint. Deum vero plagas transgressoribus ab aliis infligendas Lev. XIX, 20. Deut. XXV, 2. 3. satis temperasse, ac omnem foeditatem inde exurgentem serio vitandam injunxisse monet. At vicissim fieri haud posse addit, quin foede lacerati sanieque &tabo lividi videuntur plures in monasteriis sen asceteriis, in quibus singulis hebdomadibus ter aut quater horrenda flagrorum crepitacula exaudiantur. Legem Mosis abrogatam esse, istisque praeceptis judicialibus neminem e Christianis teneri, si quis fortean objecerit, supervacaneum id esse respondet, cum ratio legis hujusmodi ex visceribus juris naturalis neutiquam violandi, &nostra aeque ac Mosis aetate observandi, derivetur. Quae de se David Ps. LXXIII. 14. perhibeat: &fui flagellatus tota die, &castigatio mea in matutinis, id sensu figurato dici notat, de tribulationibus nempe &calamitatibus, quibus justi quotidie afficiantur. Insuper nec hoc silentio praetereundum autumat, quod Esseni seu Therapeutae, qui inter vetus &novum Testamentum medii, domandae quidem carnis artibus multum floruerint, flagellationum tamen usum penitus repudiarint. Verum istud haud dissimulat, apud Judaeos ab eo tempore, quo Talmud Babylonicum conscriptum fuerit, anno puta Christi 476, quandam spontaneam flagellationum speciem obtinuisse, dum post peractas preces &peccatorum confessionem, alter ab altero in comitio Synagogae vapulare scuticisque caedi fueverit. At enim vero nec propria manu inflictas hasce flagellationes, nec a superstitione alienas fuisse regerit. In sacro Novi Testamenti codice quinquies memorari flagella Christo inflicta, sed invito, &verbera non secus sustinenti quam ipsam mortem, ad quam usque Patri juste judicanti factus fuerit obediens; quinque autem aliis in locis, utpote Job. II, 15. Act: V, 40. II. Cor. VI, §. XI, 24. 25. &Hebr. XI, 36. eadem repugnantibus quam maxime obtigisse, nulli non patereostendit. Σπωπιασμὸν Paulinum, I. Cor.