# Acta eruditorum 1700 419

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA FLAGELLANTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/419

Quam vehementer deinceps insolentem istam ascesin, tempore Henrici III in Gallia impune exerceri solitam, salibus satyricis e sacris pulpitis defricuerint Concionatores Parisienses, e Thuano enarrat, ac denique rationibus e Physica petitis damna, ex ejusmodi voluntaria in corpus tyrannide nascentia, ob oculos proponit, a quibus ne natium quidem lumborumque flagellationes liberae sint, quae praeterea Venereos quoque pruritus haud raro excitent, ac vel sola obscaenitate insulsae & ridiculae reddantur. LAMBERTI BOS, DIATRIBAE SIVE EXERCITATIONES PHIlologicae, in quibus Novi Foederis locae nonnulla e profanis maxime autoribus Graecis illustrantur. Franequerae apud Joh. Gyzelaar, 1700. 8. plag. dimidiat. 25. Utor clarissimus, qui editis in Thomae Magistri voces Atticas annotationibus orbi erudito innotuit, testatur se jam inde ab eo tempore, quo operam suam in literis Graecis ponere coepit, nihil antiquius habuisse, quam ut sacrum Novi Foederis codicem probe intelligeret. Igitur observantem, & in interpretibus librorum sacrorum, & in lexicis vulgatis non pauca merito desiderari, non modo Novi Instrumenti libros frequenti lectione sibi familiares reddidisse, sed & in profanis autoribus evolvendis imprimis hoc sibi dedisse negotii, ut singulas quae occurrerent dictiones, loquendi formas, adlusiones ad antiquitates, sententias vel easdem vel similes iis, quas in sacro codice legisse se meminerat, protinus enotaret, & ad sua quaeque loca referret. Inde natum sibi esse hoc Exercitationum in non pauca Novi Foederis loca specimen, non indignum quod accuratius evolvamus, & praecipuas ex eo observationes cum Lectoribus nostris breyiter pro instituto nostro communicemus. Ad Matth. II. 11. notat, verbum προσκυνεῖν, etsi frequentius cum accusativo apud Ἀτ]ικωτέρους scriptores occurrat, cum dandi casu tamen legi apud Lucianum, Aelianum, Plutarchum & Xiphilinum: & θησαυροὺς esse proprie receptacula rerum pretiosarum, ut minime necesse sit cum B. Glassio hic metonymiam contenti pro continente statuere. Ad XXVII. 60. verbo προσκυλίσας saxi vastitatem argui, ut apud Aristophanem in Vespis, quod nempe bajulari non posset, sed devolvi oporteret. Marci XI. 13. locum, variis interpretum disceptationibus celeberrimum, illustrat allatis verbis Athenaei II. 24. Dipnosoph. in quibus καιρὸς συκων explicatur per verba ὅταν ἀκμάζη τὰ συκα. Non itaque audiendum Hammondum, cui verba οὐ γαρὴν καιρος συκων sonant: non ferax sicuum fuit ille annus. Illius potius loci hunc esse sensum: tempus sicuum jam praeterierat; quod praecoces ficus, quae sub tempus paschatis colligebantur, jam essent decerptae, serotinae vero tempore autumnali demum maturescerent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
