Latin
HISTOIRE DE HENRY II DERNIER DUC DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 42
Unproofread scanNot analysed yet
Lisbium, unum e progenitoribus nobilissimae stirpis, Trajani aevo, Dionysium Areopagitam, Lutetiam Parisiorum properantem, hospitio excepisse, atque in fidei salvificae capitibus ab eodem porro instructum, ad sacellum aedificandum locum concessisse; quo ergo insignis egregii viri zelus grata fidelium memoria recoleretur, factum esse, ut primi Baronis Christiani Franciae elogium tulerit, posterique ejus adhuc hodie insignibus familiae tesseram militarem inserant: Dieu aide au premier Chretien, hoc est: Deus primum Christianum juvet; symbolo autem utantur Graeca voce Aπλανος, i. e. Erroris expers, eo quod S. Lisbius inter Gallos a veri Numinis cognitione devios primus in rectam viam transiit. Prodierunt autem e vetustissima hac prosapia multi strenui ac pacis bellique artibus clarissimi viri, quibus utut nascendi ordine, virtute tamen minime posterior fuerit Henricus II Dux Montmorancius, Thalassiarcha &Mareschallus Franciae, Regisque in Occitania Praefectus ac Locumtenens Generalis, cujus vitam &res terra marique fortiter gestas praesens Anonymus accurate satis tribus libris consignavit. Parentes ipsi tribuit Henricum I Ducem Montmorancii, Praefectum Occitaniae, Mareschallum ac Connestabilem Franciae, atque Aloisiam de Budos ex gente Portensi. Usuram lucis primum accepisse ait d. 30 Aprilis anni 1595 Chantilliaci, Regemque Heinricum IV susceptorem e sacro fonte infantem suo nomine insigniri voluisse. Tanta postea in pueritia sua Noster excelsae indolis, naturalis bonitatis, morumque mansuetudinis indicia, memorante Auctore, edidit, ut facile singulos in sui amorem pertraheret. Hinc cum Rex, qui animi causa de variis ipsum saepe interrogabat, ab eo sciscitaretur, quamnam virtutem Regi potissimum convenire crederet, absque mora respondebat Noster, Clementiam; Instabat ille, quare non Fortitudinem, Munificentiam aliasque virtutes, quae Reges condecorarent, nominasset? At regerebat Noster, quoniam Regibus unice competeret aut veniam dare criminibus, aut in ea animadvertere. Impensius idcirco a Rege diligi ac filii nomine compellari meruit, nondumque ephebus factus patri viventi in praefectura Occitaniae successor firmatus est. Destinaverat ipsi Henricus Dominam Vernolii, filiam suam naturalem, in uxorem, sed repugnabat genitor, qui propterea aula excedere jussus, filio Johannam Comitissam de Chemilly, magnarum opum in Britannia Armorica haeredem, invito Rege, anno 1609 condici atque in thalamum duci curavit. Verum, ut sunt mutabilia hominum ingenia, Connestabilis cum emolumentis, quae spe conceperat, nuptias hasce destitui cerneret, mox earum pertaesus, Regique, cui persuaserat, prius matrimonium nondum fuisse consummatum, reconciliatus, ejus filiam naturalem e Gabrielide Estraea Catharinam, dictam Dominam Vindocinensem, gnato sponsam stipulatur. Jamque nuptiali sacro dies praefixus erat, cum Rex nefaria Ravaillaci manu confoderetur, morteque sua agitata consilia prorsus subverteret.