# Acta eruditorum 1700 421

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA FLAGELLANTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/421

ὑπερῶον male vulgo derivari ab ὑπὲρ & ωιον fimbria, vel ωον qua voce partem supremam domus notari ait Eustathius, sed esse adjectivum, & subintelligi δικημα, postremas vero duas syllabas esse meram terminationem, quales sunt apud Graecos admodum variae, in ινος, ἐκὸς, ἄιος, εἷος, ὥδης, ἡρῆς, ὡος &c. Deduci nempe ab ὑπερ, unde ὑπερὸς superus, ὑπερωῖος, ὑπερῶος. Similiter perperam verbum βασκάινω deduci a φαεσι κάινειν, oculis necare, cum postremae syllabae sint mera terminatio, a φάω, dico, φάσκω, βάσκειν, βασκάνειν, βασκαίνειν, dicere, maledicere. Act. Il. 24. phrasin λυσαι ὡδῖνας τοῦ θανάτου, desumtam esse ostendit ab eo, qui parturienti mulieri dolorum vincula solvit, facitque ut partu liberetur. V. 3. ψευσασθαι τὸ Πνέυμα τὸ ἄγιον ex Aristoph. Appiano, & Herodiano docet reddendum esse fallere Spiritum Sanctum. V. 36. πρὸ τούτων vertit, ante hos dies, ut apud Phaedrum: ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi. ac deinde μετὰ τοῦτον ita esse intelligendum, ut retro ad tempora superiora numeretur, neque necessum sit duos fingere Theudas. Locus autem Luciani quem affert, quod pace Viri clarissimi dicimus, parum juvat ipsius sententiam. Nam μετὰ δὲ τούτους ibi sunt verba Luciani aliud exemplum afferentis post ea, quae jam attulerat, non vero affirmantis, illum de quo dicturus est, μετ᾽ ἐκείνους ante illos, de quibus jam dixerat, extitisse. Unde patet μετὰ ibi valere post, sensu vulgatissimo illius particulae, & longe esse aliud, cum Lucas ait μετὰ τοῦτον ἀνέστη &c. Non male autem Vir Clarissimus observat, verbum χρηματίζειν proprie denotare, ex re aliqua, ex actis suis appellationem sibi seu nomen comparare & acquirere, atque ita accipiendum Act. XI. 26. Rom. VII. 3. Ad Act. XVI. 13. docet verba δοκεῖν, φάινεσθαι, νομίζεσθαι saepius etiam poni pro rei veritate, atque ita verba οῦ ἐνομίζετο προσευχὴ εἶναι, esse red. denda, ubi erat proscucha sive domus precationis. XVII. 14. ὡς ἐπὶ τὴν θάG3g 3 θάλασσαν recte verti, usque ad mare (non tanquam ad mare) ex variis Polybii locis ostendit, & Atticas locutiones ὡς ἐμὲ, ὡς ὅικον & similes notat esse ellipticas, pro ὡς ἐπ᾽ʼ ἐμὲ, ὡς ἐπʼ οικον &c. XXVII. 2. 3. ἀνάγεσθαι & κάτα γεσθαι observat verba esse nautica. XXVII. 13.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
