# Acta eruditorum 1700 422

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTORIA FLAGELLANTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/422

ἀραντες ait dici elliptice pro ἀραντες τὴν ἀγκύραν, ut citra ellipsin dixit Plutarchus: Heinsium autem male conjungere ἄραντες Ἄσσον pro ἀναφηναντες, cum Asson aperuissent; a nullo enim scriptore Graeco ἄιρειν eo sensu accipi, & ἄσσον b. I. esse adverbium conjungendum cum sequentibus, ut viro summo Hug. Grotio etiam recte observatum. XXVII. 15. itidem esse ellipsin, επιδόντες nempe πλεῖον τῷ ἀνέμω. XXVIII. 4. θηρίον pro vipera dixisse & Lucianum in Philopseude, & πίμπρασθαι, quod v. 6. occurrit, pro intumescere, eundem Lucianum & Aelianum in historia animalium. Ad Rom. I. 30. ex Polluce notat, tragicam esse vocem θεοστυγεις, osores Dei. II. 8. θυμὸν καὶ ὀργὴν recte verti iram & excandescentiam, quae autore Cicerone IV. Tusc. est ira nascens. II. 18. & Phil. I. 10. δοκιμάζεις τὰ διαφέροντα, contendit reddendum esse explorans controversias sive quaestiones, allato loco Lysiae, quo τὰ διαφέροντα hoc sensu accipiuntur. V. I. εἰρηνην ἔχομεν πρὸς Θεὸν, optime reddi, pacem habemus cum Deo, & simili phrasi usos Polybium, Lucianum, Plutarchum. V. 2. ἐσχήκαμεν, adepti sumus. VII. I. ὕπάνδρος γυνὴ pro connubio juncta viro. Num. V. 20. Prov. VI. 29. & apud Athenaeum lib. IX. Dipnosoph. VII. 21. putat ita construendum esse, ευρίσκει ἄρα ετι ἐμοὶ τὸ κακὸν παράκεῖτται τω θέλοντί μοι τὸ καλὸν ποιεῖν τὸν νόμον; caeterum πὸν νόμον dici elliptice pro κατὰ τὸν νόμον, ut τον ὅμοιον τρόπον pro κατὰ τὸν ὅμοιον τρόπον Judae 7. Vicissim ἔμὸι per pleonasmum Atticum bis poni, ut Judae 5. υμες, ut totius loci hic sit sensus: comperio igitur volenti mihi facere bonum secundum legem, adjacere malum. VIII. 26. σεναγμοις ἀλαλῆγοις vertit occultis suspiriis, ut Cic. II. 21. ad Atticum: sed cum diu occulte suspirassent, postea jam gemere, ad extremum vero loqui omnes & clamare coeperunt. Ad IX. 20. observat πλάσσειν proprie dici de figulo, & Aristophanem in Avibus hominem apposite ad hunc Pauli locum vocasse πλάσμάτα πηλοῦ, sive ut apud Clementem Alex. legitur, πλάσματα κηροῦ, formationes luti vel cera. Ad XII. 1. ex Luciano observat, τὸ παριστάνειν proprium esse in sacrificiis verbum, quo hostia Deo offertur & consecratur. XII. 19.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
