Latin
HISTORIA FLAGELLANTIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 424
Unproofread scanNot analysed yet
λόγον ἔχον[α, speciem praebentia sive habentia, ut apud Sophoclem &Dionysium Halicarnass. Ad 1. Thess. I. 9. &1. Joh. V. 20. ubi occurrunt voces Θεὸς ἄληθωος, notat ἀληθὲς &ἀληθινὸν non promiscue semper usurpari, sed ἀληθινὸν saepius ac proprie poni pro eo quod natura &revera est id, quod dicitur &opponitur fictitio, sive ei quod speciem tantum rei habet: quam in rem affert quaedam loca Luciani. 1. Thess. III. 10. ὑπερ ἐκπερισσοῦ δεόμενοι, interpretatur vehementissime orantes, &discedit a sententia Clarissimi Clerici, qui trajectionem h. I. statuit. 2. Thess. II. 7. ὁ κατέχων ἄρτι, conficit non incommode verti posse, qui nunc tenet imperium, ut subintelligas vocem ἀρχὴν, quae phrasis κατέχειν ἀρχὴν scriptoribus Graecis est usitatissima, Dionysio Halicarnasseo, Luciano, Aeliano &c. I. Tim. VI. 3. II. Tim. IV. 3. ὑγιάινοντας λόγους exponit verba sincera, pura, incorrupta, vera, quae falsi nihil admixtum habent; sic enim vocem illam accipi a Luciano &Plutarcho. Tit. II. 3. ὄινω δεδουλωμένας notat a Phaedro IV. 4 dici vino devotas. Ut Tit. II. 1. sic &apud Lucianum in Somnio conjungi σωφροσυνην, δικαιοσύνην &ευσεβειαν, tanquam incorruptum animi ornamentum. Hebr. II. 1. μήπδτε παραῤρυῶμεν docet reddendum esse, ne quando praeterfluere ea sinamus. Ad V. II. νωθροῦς ταῖς ἀκοᾶῖς ostendit, proprie dici senes, quibus ob aetatem languidior &hebetior est auditus. VI. 4. ita transfert: Fieri non potest, ut qui semel illuminati fuere- &qui prolapsi sunt, rursus ad poenitentiam eos renovaremus, ut qui sibimetipsis quasi cruci affigant filium Dei eumque ostentui habeant. Negat verbi ἀνασαυροῦν vim esse rursum crucifigere, cum ἀνὰ in hoc multisque aliis verbis significet sursum, adeoque ἀνασταυροῦν sit in crucem tollere. VII. 3. ἱερεὺς ἐις τὸ διηνεκὲς reddit sacerdos perpetuus, ut latinis dicitur Dictator perpetuus, &X. 12. verba ἔις τι διηνεκὲς contendit referenda ad haec quae praecedunt, προσενεγκας θυσίαν, non ad haec quae sequuntur, ἑκάθισεν ἐν δεξιᾷ τοῦ Θεοῦ. Ad XI. 24 μεγαν pro eo qui ad adultam aetatem pervenit observat dici &apud Homerum Odyss. II. ἐγὼ δʼ ἔτι νήπιος ἥα. Νῦν δʼ διε δὴ μέγας ἐιμί. XII. 7.