# Acta eruditorum 1700 426

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, PROCLI PHILOSOPHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/426

PROCLI PHILOSOPHI PLATONICI VITA SCRIPTORE auctiorem & nunc demum primum inteMarino, quam altera parte gram cum Prolegomenis, Versione, Notis & Scriptorum Procli Elencho edidit JO. ALBERTUS FABRICIUS, SS. Th. D. & Philos. Moral. ac Eloq. in Gymnas. Hamburgensi Prof. Publ. Hamburgi apud Godofr. Liebezeit, 1700. 4. plag. 18. ALiquoties lucem adspexit Procli Platonici Philosophi vita a Marino discipulo ejus & sectatore conscripta. A Guilielmo enim Xylandro cum versione Latina edita, Tiguri anno 1599 una cum Imp. Marci Antonini libris XII de rebus suis comparuit. Eandem sex Procli de Theologia Platonica libris Hamburgi anno 1618 a se editis praefixit Aemilius Portus: denuoque Lugduni anno 1626 seorsim excusa prodiit. Verum mancae illae editiones fuere omnes, & parte hujus scripti minime ignobilissima mutilae. Jam olim tamen hujus jacturae resarciendae spem orbi erudito fecit, qui fragmentum ineditum nactus alicubi fuerat, Vir optimarum litterarum bono natus, Lucas Holstenius. Eam vero praevertentibus fatis, nemo deinceps repertus est, qui officium istud litterariae reipublicae praestaret, donec faustis auspiciis e bibliotheca Gudiana erutus iste thesaurus in clarissimi Fabricii potestatem veniret. Ille ut est minime suorum invidus bonorum, de eo cum aliis communicando statim cogitavit: nec notis tantum & versione, partim a se emendata, partim confecta, sed prolegomenis etiam ornatiorem hanc vitam prodire jussit. In his de Marino primum, vitae Procli scriptore, ex Damascii potissimum vita Isidori agit; eum a Marino vel Mariano sub Anastasio Imp. Praetorio praefecto, qui Procli Philosophi, alterius scilicet a nostro, opera in navali pugna adversus Vitalianum Tyrannum usus fuerat, solicite distinguit; alios ei ὁμανύμοες commemorat, reliqua scripta ejus recenset, Suidaeque loco restituto, quae de vita Procli metrice scripta ex eo colligi posse videbantur, explodit: verba enim Suidae ἐγραψε βίον Προκλούτου αὐ. τοῦ διδασκαλου καὶ καταλογάδην καὶ ἐπικως καὶἄλλατινα φιλοσόφων ζητηματα, ita restitui jubet: ἔγραψε βίονΠροκλου τοῦ ἀυποῦ ἀγδασκάλου, φιλοσόφωη ⟨ητήματα καὶ ἄλλα τινα καὶ καταλογάδην γάδην καὶ ἐπικῶς. Proximo loco de aetate, gente, magistris & successoribus Procli disputat. Ubi potissimum in confutanda Lambecii de Procli aetate sententia operosus est. Falsum enim esse, quod ille putat, Proclum anno Chr.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
