# Acta eruditorum 1700 427

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, PROCLI PHILOSOPHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/427

443 natum, vivere desiisse anno 519, ingeniose evincit ex themate Procli natalitio, a Marino exhibito; situm enim astrorum, quem illud repraesentat, nonnisi in seculi quinti, quo doctiores quique Proclum floruisse consentiunt, annum XII, & quidem in diem VII Februarii incidere potuisse, Astrologicis rationibus firmat, solide profligatis, quae a Lambecio allata fuerant pro sua sententia, argumentis. Quae vero de homonymis Procli itemque successoribus ejus afferuntur, prolixiora sunt, quam ut nostra brevitas eorum repetitionem ferre valeat. De gradibus inde virtutum, secundum quas Proclum laudavit Marinus, disceptationem instituit; ubi primo diligenter Philosophorum in IV virtutes cardinales consensum exponit, indeque juniorum Platonicorum gradus, quorum primus erat virtutum cardinalium physicarum, ethicarum secundus, tertius politicarum, quartus purgatoriarum, purgati animi quintus, sextus theoreticarum, septimus theurgicarum, ex Simplicii potissimum ad Epictetum commentario, Porphyrio atque Macrobio explicat. Illa occasione memorabilem Olympiodori locum affert ex commentario inedito in Platonis Alcibiadem, de triplici purgatione, Pythagorica, Socratica, & Peripatetica sive Stoica, quarum hanc per contraria procedere, irae opponendo amorem: istam a similibus ad similia, utpote quae opum v. g. appetenti, quae sit vera ἄυταρ κεῖα, ob oculos ponat: illam paulisper cedendo passioni, eamque extremis, quod dicitur, digitis degustando, animum purgare docet. Nec minus observandus alter locus Procli ex commentario inedito in eundem Alcibiadem Platonis, in quo triplex itidem purgatio, διὰ τελεστικῆς, διὰ φιλοσοφίας, & δʼ ἐπιστημης διαλεκτικῆς commemoratur. Jam quantum ad ipsum opus, notulis tam ad versionis antiquioris ipsiusque textus emendationem, quam ad historiae philosophicae variorumque rituum illustrationem pertinentibus illud exornatum videmus. Cumque pare hactenus inedita ad theoreticas & theurgicas Procli virtutes potissimum spectet, miraculisque adeo ab hoc Philosopho editis, & familiaribus cum Diis conversationibus tota scateat, passim cum similibus Jamblichi, Philostrati & aliorum hujus furfuris Scriptorum, imo etiam recentiorum Pontificiorum figmentis ista Marini nugamenta comparantur. Quoniam vero sub finem operis Marinus scriptorum Procli mentionem fecit quidem, catalogi tamen eorum conficiendi laborem subterfugit, accuratissime de iis sibi Cl. Fabricius agendum esse censuit, hocque ipso labore egregium Bibliothecae suae, quam dudum molitur, Graecae specimen edidit. Multa hic observat minime vulgaria.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
