# Acta eruditorum 1700 428

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, PROCLI PHILOSOPHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/428

Ἐπιχειρηματα Procli κατά Χρι ἰανῶν IH, pariter ac Philoponi opus, quo ea evertere conatus fuerat, intercidisse, perperam existimare in Scriptorum Ecclefiastit. Historia Litteraria Virum doctissimum Gulielmum Caveum, Suidae verbis parum accurate expensis persuasum, universam religionem Christianam ἐπιχειρήμασιν istis XVIII impugnatam fuisse. At aliter se rem habere. Eχειρήματα enim Procli directa potissimum esse adversus unum dogma Christianorum de mundo non aeterno, & etiamnum extare in Joannis Philoponi libris duodeviginti de aeternitate mundi contra Proclum, quod ipsum opus fit Philoponi tantis a Suida celebratum laudibus. Istud ipsum porro Philoponi opus esse, quod nomine ejus suppresso oppugnavit Simplicius commentariis in lib. 1. Aristotelis de Coelo & alibiErrare eos, qui cum ad καθηγεμόνα suum provocare Proclum in commentariis ad Platonis Timaeum animadvertissent, per illum Ammonium intelligendum esse in margine notarunt, cum Syrianus ista appellatione semper apud Proclum intelligendus veniat, quorum hic praeceptor, ille discipulus Procli fuit; dolendam esse insuper librariorum tot esse conspurcatum erroribus hoc opus, in quibus expurgandis cum aliquid operae olim posuerit, ejus etiam fructum ad nos deinceps perventurum esse pollicetur. Occasione commentariorum in Politiam Platonis, de allegoricis fabularum interpretationibus, quas mira κακοζηλία in Scripturis quoque explicandis nonnulli secuti fuerunt, quaedam annotavit, cum Proclus in isto opere ex instituto Homero defendendo, & fabulis ejus explicandis operam navaverit. De commentario Procli in Alcibiadem agens, observat eum citari ab Olympiodoro in suo ad eundem Platonis Dialogum commentario: indeque Olympiodorum hujus commentarii autorem alium esse a Frocli praeceptore & recentiorem, colligere mavult, quam interpolatum commentarium Olympiodori recentioris manu cum Lambecio statuere. Proclo qui ἐξήγησῳν anonymi in Ptolemaei τετράβιβλον tribuunt, errare existimat, è Eηγησιν istam cum παραφράσει Procli in eundem librum confundentes.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
