Latin
PROCLI PHILOSOPHI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 429
Unproofread scanNot analysed yet
Contra in Philebum commentatum esse Proclum, idque patere ex Damascii vita Isidori, ubi Marino in eundem dialogum suos Isidoro commentarios offerenti, nil aliud Isidorus respondit, quam ἰκανὰ εἶναι τὰ γου διδασκάλου, h. e. sufficere posse ea, quae a Praeceptore (Proclo) scripta essent, quorum verborum sensus fugit Photianum interpretem. Christomachiam Procli apud Gesnerum ortam esse ex falsa lectione vocis χρηστομαθία &c. Sed tacemus reliquas diligentes pariter ac jucundas Viri Clarissimi observationes, ne ipsi libro, exscribendo eum, pretium detrahere velle videamur.