Latin
E IMMORTALITA DELL ANIMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 430
Unproofread scanNot analysed yet
Meditatione altera demonstratur, animam non esse harmoniam, neque operationes ejus cum harmoniae operationibus conciliari posse; tertia, illam non esse pinguem aut materialem aliquam substantiam, sed rem quandam purissimam, a corpore ipso distinctam, sicque incorpoream. Et rationibus hoc corfirmatur, &testimoniis prudentum, quodque Cartesius recte dixerit, animam esse rem cogitantem, ostenditur. Pergit hinc Autor Excellentissimus ad alia, &quemlibet hominem suam habere propriam animam, neque animam mundi universalem dari, quarta meditatione demonstrat. Quinta vero asserit, eam ita esse comparatam, ut naturae ejus haud repugnet, esse immortalem. Quin imo, si operationes ejus respicias, animam nostram revera &actu ipso immortalem esse, sequenti meditatione docet. Septima philosophatur super re omnium difficillima, unione animae, tanquam entis spiritualis &aeterni, cum corpore, substantia illa materiali &mortali. Hinc ex meditatione octava facile patet, animam hominis a brutorum anima longe lateque differre. Quae cum ita se habeant, nona meditatione dicit, satis se mirari haud posse, quod nonnulli immortalitatem animae in dubium vocent, alii negare prorsus haud vereantur, omnes vita excedere reformident; cum nulla fere gens sit aut fuerit, quae hoc non crediderit aut credat. Tandem meditatione decima eaque ultima fatetur, immortalitatem animae non demonstrari probationibus in sensus incurrentibus, sed ex operationibus ejus internis. Quibus ita explicatis sermonem ad se ipsum dirigit, animam suam alloquitur, dumque eam immortalem &post funera superfuturam certus est, ut illi aeternum bene sit, optat. AUGUSTI Pfeiffers /S. S. THEOL. D. und Luͤbeckischher Kirchen Superintendentis, Bericht und Unterricht von der Reformirten Religion &c. hoc est,