# Acta eruditorum 1700 431

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, AUGUSTI PFEIFFERI, S. S. THEOL. D. ET ECCLESIARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/431

AUGUSTI PFEIFFERI, S. S. THEOL. D. ET ECCLESIARUM Lubecensium Superintendentis, ANTICALVINISMUS. Lubecae, apud Petrum Böckmann, 1699. in 8. Alph. 1. IT Chiliastarum primum ac postea Enthusiastarum errores, istos quidem in Anti- Chiliasmo A. 1691, hos vero in Anti Enthusiasmo A. 1692 evulgato, studiose discussit atque refutavit Maxime Reverendus Pfeifferus, Praesul Lubecensium desideratissimus; ita & in subruiendis Calvinianorum dogmatibus ab orthodoxa fide alienis parilem industriam adhibuit, inque aliquot sermonibus sacris ad numerosum populum habitis praecipua capita, quae inter Lutheranos atque Reformatos controversa sunt, exposuit. Ut autem expositionis istius nervosae atque solidae fructus & ad plures perveniret, ea, quae pro cathedra ecclesiastica dixerat, in formam aliquantum mutatam redegit, praeloque parata moriens post se reliquit. Noluerunt ergo committere haeredes, ut in scriniis delitesceret thesaurus, praesertim cum impressionis initia ipse jam tum vidisset B. Autor, cui eam de caetero heic methodum observare libuit, ut sententia orthodoxa circa unumquodque caput primo statim loco exhibeatur, Reformatorumque post sententia huic opponatur, status inde controversiae formetur, mox argumenta nostratium recenseantur, & deinceps Reformatorum objectiones refutentur, ac denique solatium e thesi orthodoxa fluens paucis insinuetur. Ad istum itaque modum sequentes deduxit articulos: de usu rationis in rebus fidei; de providentia Dei circa malum; de communicatione majestatica humanae Christi naturae facta; de omnipraesentia carnis Christi, & praecipue praesentia gratiosa; de gratia Dei universali; de universalitate meriti Christi; de vocatione universali; de aeterna praedestinatione; de absoluto reprobationis decreto; de gratia conversionis, an sit irresistibilis; de amissibilitate fidei, seu possibili Sanctorum apostasia; de efficacia & necessitate Baptismi; de praesentia corporis & sanguinis Christi in S. Coena; de adiaphoris. QuiN. X. ACTA ERUDITORUM, Publicata Lipsiae Kalendis Octobris Anno MDCC.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
