Latin
EPISTOLA ANATOMICA, PROBLEMATICA, TERTIA ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 433-2
Unproofread scanNot analysed yet
hactenus partium corporis humani accuratiorem extricavit structuram, eadem &oculorum fabricam in praesenti exactius scrutatur, ex octo distinctis tunicis resultantem. Primam nempe oculorum tunicam cum aliis adnatam sive conjunctivam ab usu vocat, quod oculum orbitae alliget, ejusque, cum periostio vel pericranio continuati, sanguifera vasa innumera non minus artificiosae suae impletionis ope annotat. Huic subjectam alteram, &modo innominatam, modo tendineam dictam, a tendinibus quidem musculorum oculos moventium deducit, terminum tamen ejus ad quem, ob intimiorem cum sclerotica cohaesionem, vix audet certo definire. In tertia, quae sclerotica habetur, cujusque pars anterior pellucida sive cornea interdum prominet convexior, quamvis Autor dexterrimus artificio suo vasa sanguiflua non aeque copiosa, ac in funicis adnata, Ruyschiana &retina, valuerit detegere, praeter ductum nihilominus Nuckianum, plurima vascula nova secundum longitudinem se videre arbitratur, quae lymphaticorum aemula humorem aqueum, per Nuckii Iii ckii ductum aliumve ignotum apportari solitum, fortassis reducant.