# Acta eruditorum 1700 434

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, EPISTOLA ANATOMICA, PROBLEMATICA, TERTIA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/434

Neque nervi ciliares hic negligendi, qui scleroticam circa oculi medium perforare, ac per choroideae superficiem ad ligamentum & processum ciliaria propter motum abire perhibentur, satis tunc conspicui, quando arteriolae tunicae quartae sive choroideae rubicunda cera fuerunt repletae. Quemadmodum enim Clarissimus Muliniis in eadem Epistola, qua sub calcem Elephantinae Anatomes in brutorum oculis nova propalaverat ligamenta, nervis istis ciliaribus forsan affinia, choroideam quoque & uveam tunicam, cum processibus & ligamentis ciliaribus, e vasis unice sanguiferis contextam, monstrantibus Actis nostris A. 1684. p. 552, jamjam asseruit; ita Noster memoratarum partium structuram vasculosam longe penitius investigans, choroiden ipsam e duplici lamella seu membrana notat conflatam, quarum exteriorem noto choroideae nomine, interiorem vero a se, tanquam inventore, cum Filio Clarissimo appellitat. Atque in ejusmodi choroidea tot arteriarum, ut plures recipi nequeant, peculiarem reptatum variosque ramusculos, e trunculis oriundos, in orbem dispositos innuit. In anteriori autem hujus parte, quae alias uvea audit, atque ligamentum & processum ciliaria cum iride comprehendit, partim ciliare ligamentum indigitat cum humoris crystallini & ex parte etiam vitrei tunicis posterius connecti, plurimisque jugis undulatis pigmento nigro obsitis ditari; partim processum ciliarem posterius fibris longitudinalibus, pectinatim locatis ac nigro itidem pigmento obductis, nec non arteriis, diversa a prioribus ratione progredientibus, gaudere, anterius autem constituere iridem, in duos circulos inaequalis magnitudinis divisam. Conjecturae interim vice proponit, num juga illa undulata in ligamento ciliari, tanquam musculi exiles, fibrae vero longitudinales, per processum ciliarem distributae, veluti tendines, debeant considerari, cum in dilatatione & angustatione pupillae evidens quidem processus ciliaris percipiatur motus, peculiares tamen fibrae motrices praeter dicta juga nondum habeantur exploratae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
