# Acta eruditorum 1700 437

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/437

Circulus minor, pupillae proxime adsitus, Tunica Ruyschiana, neque ejusdem arteriolis privatus. Figura 6. Juga aliquot ligamenti ciliaris, oculis armatis visa, & per consequens naturali magnitudine multis numeris majora, suntque arteriolis Tunicae Ruyschianae instructa, quae non solum per spatia interjugalia, verum etiam per eorum dorsum jucundo spectaculo repunt. Figura 7. Iridis arteriolas, oculis armatis visas, exhibet. Figura 8. exhibet Iridis arteriolas, easque naturali magnitudine, in circulum majorem & minorem divisas, SANCTI GEORGII FLORENTII GREGORII, EFISCOPI TUronensis, Opera omnia, nec non FREDEGARII SCHOLASTICI Epitome & Chronicum. Opera & studio THEODERICI RUINART, Presbyteri & Monachi Benedictini e Gongregatione S. Mauri. Parisus, apud Franciscum Muguet, 1699. in fol. Alphab. 9. plag. I1. OUemadmodum Parisiensium typographorum officinae istam sibi Cvindicare possunt gloriam, quod omnium primo in exscribendis Gregorii, Turonensis Episcopi, operibus occupatae fuerint: ita & iisdem recentissima nunc horum editio debetur, quam celeberrimi Theoderici Ruinarti industria curavit. Primam istorum operum impressionem A. 1511, studio Hieronymi Clichtovei a JoanneParvo factam, & sequenti anno, Guilielmo Parvo adminiculante, Jodoci Badii typis consummatam novimus, quam deinceps A. 1561. Moreliana, & A. 1768 Flaciana excepit, prout A. 1583 septem Miraculorum libri typis Materni Cholinii luci publicae expositi fuerunt. Ut taceamus, quid circa Gregorium hunc in veterum auctorum collectione anno eodem Laurentius de la Barre, & A. 1589 Margarinus de la Bigne in Bibliotheca Sanctorum Patrum, quidque A. 1610 in singulari editione Latina aliaque Gallica Parisienses praestiterint. Has A. 163 secuta est Marquardi Freheri editio, ad codicem Bibliothecae Palatinae, in Historicorum Franciae collectione Hanoviae typis Wechelianis adornata. Nec omittendus An dreas du Chesne, qui in collectione amplissima omnium autorum, quotquot de Francorum gente aliquid scripserunt, Tomo primo A. 1636 vulgato, inter caetera diversorum autorum opera, Historiae Gregorii, ad quinque codices manuscriptos exactae, printipem locum concessit. Quadriennio post Joannes Balesdens octo Miraculorum libros cum historia septem Dormientium vulgavit Parisiis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
