# Acta eruditorum 1700 438

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/438

Quibus ultimo demum loco accessit omnium omnino Gregorii operum civitate Gallica donatorum & notis illustratorum editio, quae in lucem prodiit curis Michaelis Marollii, Abbatis Villalupensis, Parisiis ex Frederici Leonardi officina A. 1668. Ast nihilo tamen secius, post tot alias, novam editionem necessariam esse judicavit laudatus supra Ruinartus, hac potissimum ratione motus, quod nondum satis accurate ad Autoris mentem opera illius, ob veterum codicum defectum, impressa fuerint. Quantum vero momentum, si res imprimis Francorum respicias, in Gregorio hoc situm sit, in praefatione amplissima Ruinartus noster exponit, non praeter rem ab Hadriano Valesio Episcopi hujus libros Francicae historiae fundum appellari judicaus; quandoquidem ea sit Gregorii fortuna, ut nemo de Francorum regni primordiis absque ejus subsidio scribere valeat; sicut is in hoc quoque laude dignus sit, quod Francorum originem nullis fabulis resperserit, nihilque habeat de Trojanis profugis, quos alii Francorum parentes effinxerint, nihil de aliis ejusmodi naeniis, quibus subsecutis postea scriptoribus narrationem suam farcire placuerit. Qua de causa non pigratur, veterum Francorum historiam ex scriptis Gregorii quasi in compendio exhibere. Eos nempe diu in ista regione stetisse ait, quae ultra Rheni ripam posita sit. Reges an olim habuerint Franci, an vero Duces solummodo, aut quovis alio nomine appellatos Principes, Subregulos aut Regales, in medio relinquere Gregorium innuit; qua quidem in re graviter culpetur a Valesio, qui Reges apud Francos semper extitisse contendat. Verum etsi de Regis nomine disputare nolit, non tamen evinci posse ex antiquo monumento arbitratur, unico Regi Francos omnes tunc temporis paruisse; quamvis certum videatur, familiam aliquam inter eos fuisse primam & nobiliorem, ex qua populi d by Goc populi Rectores sumi consueverint. Hinc de eorum bellica fortitudine disserit, sedemque monstrat, quam Rhenum transeuntes sibi acquisiverint, usque dum Chlodoveus totam ferme Galliam imperio suo adjecerit. Eorum religionem uno verbo indicare docet Gregorium, dum eos Fanaticorum, id est, Paganorum erroribus fuisse detentos asserat, priusquam Chlodoveus Christianam religionem fuisset amplexus; nonnullos tamen ex iis Arianis adhaesisse, colligit ex eodem Autore, qui Lantechildem Chlodovei sororem Arianam commemoret.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
