# Acta eruditorum 1700 44

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HISTOIRE DE HENRY II DERNIER DUC DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/44

Ea tempestate Petrus Giron, Dux Ossunae, qui Proregis Neapolitani munere defunctus erat, in Hispaniam rediturus isthac iter faciebat, ac perhonorifice ubique excipiebatur. Ferunt autem, illum ad primum Montmorancii occursum, intentos oculos in ejus vultu fixisse, interrogatumque ab eo, num quid esset, quod in se reprehenderet, respondisse, utique, errorem nempe naturae, quod illa, dum Regem a se procreari credidisset, Ducem tantum genuisset, sed omnibus virtutibus Regi necessariis instructissimum. Libro II Heros Montmorancius hostium suorum strage victoriisque conspicuus in scenam producitur, quippe qui statim, postquam anno 1619 torque S. Spiritus ornatus esset, in expeditione Privationsi, cui Reformatae religioni addicti causam dederant, inprimis vero in obsidione Montalbani & Montispessuli, strenuum acerrimumque bellatorem se probavit. Neque ita multo post spatiosius theatrum gloriae ipsi patuit, exardescente bello cum Rupellanis, quo Ducem Subisium maritimo praelio ad insulam Ream fuperavit, tantaque victoria potitus est, ut Deus tutelaris Franciae palam nominaretur, hostibusque maximo terrori fieret. Bellum quoque a Rohanaeo resuscitatum feliciter compescuit; sed extinguere haud potuit inimicorum suorum invidiam, qui quo majorem gloriam indies colligebat, eo acrius allaborabant, ut gratia Regis illum deturbarent, partamque existimationem quavis arte diminuerent. Horum antesignanus erat Cardinalis Richelius, imperii maris, quod Montmoraneius obtinebat, cupidissimus, adeoque ut illud deponeret, magna pecuniae vi effecit, eodem tamen seipsum mox investivit, dicique coepit commercio Gallico & rei nauticae summo jure Praefectus. Duabus deinde expeditionibus Italicis interfuit, in quarum ultima anno 1630, prope Avilianum, Hispanos & Sabaudos devicit, brevique post repetita victoria apud Carinianum denuo profligavit, ut servati Casalii decus ipsi in controversiam vocari non possit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
