# Acta eruditorum 1700 447

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, VETERA MONIMENTA, IN QUIBUS PRAECIPUE MUSIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/447

Capitis VII initio excutit controversiam de templo Romae & Veneris, judicatque, hanc structuram duo composuisse conjuncta templa, alterumque, quod in ingressu rotundum est, Romae, alterum vero oblongum Veneri dicatum fuisse. Templum hoc a Felice III sive IV Papa in basilicam SS. Cosmae & Damiani A. 530 conversum est, cujus praerogativas recensens Ciampinus, inprimis laudat monumentum Crescentiae familiae, quod in ea exstat. Inde accedit ad illustrandam Tribunam, musivo opere ornatam, cujus summitas agnum & septem candelabra ex Apocalypsi, aliasque figuras; arcus vero Christum sex Sanctis stipatum complectitur. Porro quo brevius Capite VIII ecclesiam S. Michaëlis Ravennatensem ejusque Musivum absolvit: eo diutius moratur Cap. IX in Musivis ecclesiae S. Vitalis ejusdem urbis, quorum duo praecipua Justinianum Imp. ejusque conjugem Theodoram cum Imperiali pompa sistunt, & a Ciampino melius, quam ab Alemanno & Cangio, ad prototypa efformantur. Ad eundem modum versatur in Musivis aliarum ecclesiarum Ravennatensium, ut Cap. XS. Mariae in Cosmedin; Cap. XI S. Apollinaris in Classe; Cap. XII S. Apollinaris Novi; ubique illarum ecclesiarum originem nomenve praemittens. Idem praestat Cap. XIII Romam reversus, & illustrans Musivum ecclesiae S. Laurentii in agro Verano; Cap. XIV alia ecclesiae S. Agnetis extra moenia urbis via Numentana; Cap. XV Oratorii S. Venantii, sive Basilicae Theodori; ubi variorum Sanctorum effigies exhibentur. Quod etiam fit Cap. XVI in Musivis ecclesiae S. Stephani in monte Celio; Cap. XVII ecclesiae S. Sebastiani, ubi inprimis ipsius Sancti imago consideratur; Cap. XVIII ecclesiae S. Euphemiae; Cap. XIX ecclesiae S. Marci; Cap. XX ecclesiarum SS. Nerei & Achillei; quarum utriusque origines investigantur, & in posterioaτ τ — -

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
