# Acta eruditorum 1700 448

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/448
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/448

ACTA ERUDITORUM ri Baronius adversus Alemannum defenditur. Quae vero Cap. XYI de Leoniano triclinio habentur, ex ejusdem Alemanni libro de Lateranensibus parietinis excerpta sunt. Cap. XXII agit de Aquisgranensi basilica, a Carolo M. constructa, Musivoque ex Apocalypsi ornata, circa A. D. 802. Cap. XXIII de ecclesia S. Susannae ad duas Domus, sive intra duas Lauros Urbis a Leone III Musivis ornata, ubi inprimis curiosis oculis spectare licet tam Leonis ipsius, quam Caroli Magni effigies, ipsis adhuc viventibus formatas. Cap. XXIV de ecclesia S. Mariae in Dominica Urbis, A. 815 reaedificata, musivisque picturis illustrata a Paschali I Papa, cujus itidem viventis, & ad S. Mariae pedes prostrati icon spectanda est. Idem Paschalis etiam depingitur inter Musiva opera, quibus ecclesiam S. Praxedis, capellam S. Zenonis, & ecclesiam S. Caeciliae, magno numero ornavit, Capp. XXV, XXVI, & XXVII sollicite descriptis. Caput XXVIII enucleat Musiva in ecclesia S. Mariae Novae, & Cap. XXIX in ecclesia Capuana exstantia. Ultimum denique Caput XXX continet Cyclum Paschalem ex antiquo marmore, qui adhuc in metropolitana Ravennatum ecclesia spectatur, una cum Norisii explicatione, ex opere illius de Epochis Syro Macedonum deprompta. J0. ANDR. SCHMIDII TH. D. PP. ABBATIS MARIAEvallensis Consilium de Centuriatorum Magdeburgensium emendatione, defensione atque continuatione &c. Helmstadi, apud J. M. Sustermannum, 1700. 4. Plag. 5. CUm Centuriarum Magdeburgensium opus tantum tredecim seculorum historiam Christianam complectatur, ac illi continuando unicum hominem non sufficere, experientia doceat; omnes Protestantium ecclesiarum eruditos in subsidium vocandos existimavit Maxime Reverendus Autor.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
