Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 450
Unproofread scanNot analysed yet
Francofurti &Lipsiae impensis Joannis Melchioris Sustermanni, Bibliopolae Helmstadiensis, in 4. 1700. Alph. 1. pl. 16. PRaemissa dissertatione praeliminari, in qua de variis titulis, quibus superstite Hicronymo liber hic insignitus fuit, nec non de editi libri tempore, codicibus MSCtis, versione Sophronii aliisque agitur; exhibet Cl. Cyprianus textum Hieronymi, in quo raro ab Erasmi lectione recessit. Adduntur deinde doctissimorum virorum scholia &annotationes, quibus multa scitu dignissima habentur. Sub finem adjiciuntur Cypriani ipsius annotationes, quibus indicat, ubi in bibliothecis libri, ab Hieronymo recensiti, in bonae notae codicibus manuscriptis habeantur, redditque emendationum suarum rationes. Praecipue vero egregium codicem bibliothecae Augustae Guelpherbytanae adhibuit, cujus lectionem passim servandam existimavit. Ut specimen exhibeamus, capite XLII, ubi de Apollonio martyre in vulgatis Hieronymi editionibus legitur, Apollonium a servo Severo proditum esse, ait, rectius retineri hanc lectionem Guelpherbytani codicis: sub Commodo principe a Severo proditus. Cum enim in Eusebio nomen proditoris omissum sit, ac solum dicatur, Apollonium a servo Diaboli proditum esse; Hieronymum proditoris nomen adjecisse putat, deinceps vero nonneminem, qui Eusebium cum Hieronymo contulerit, ad vocem Severo adscripsisse verba Ensebii, servo Damonis, quarum vocum prior in textum deinde irrepserit, posteriori neglecta, aut intricatius scripta, ut legi non posset. Recedit etiam subinde a communi sententia, ut cum Quadratum Atheniensem martyrem fuisse, Joannem Constantinopolitanum circa annum DCXXX demum Chrysostomi nomen obtinuisse, Gregorium Nazianzenum, qui hoc ipsemet diffitetur, Natianzi episcopum egisse contendit, ac synodo Arelatensi interfuisse negat Reticium Augustodunensem, cujus vitam fusius, quam antea quisquam, persequitur. Nonnulla quoque obscuriora loca commode interpretari conatur, ut cum Polycrates capite XLV ait, Joannem apostolum auream laminam in fronte gessisse; quae verba proprie intelligi haud posse ostendit, sed ita intellecta vult, ut dicimus, alicui fasces submittere, id est, alicui morem gerere. Ut igitur fasces submittere designet obsequium; ita auream laminam obtiin fronte gerere, idem esse putat, ac summum sacerdotium nere, cum aurea lamina fuerit insigne summi Judaeorum Pontificis, quod ex Josepho probat. Itaque hunc facit verborum Polycratis sensum, Polycratem non posse alia, quam quartadecima Luna celebrare pascha, cum ipse Joannet, qui Pontifex fuerit, &auream laminam gestaverit, id est, qui maxima autoritate in ecclesia enituerit, eo die solitus sit celebrare.