# Acta eruditorum 1700 451

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, OPERUM CLEMENTIS ALEXANDRINI SUPPLEMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/451

OPERUM CLEMENTIS ALEXANDRINI SUPPLEMENTUM. exhibens Ejusdem I. Librum: Quis dives salutem consequi possit? II. Adumbrationes in Epistolas aliquot Catholicas. III. Fragmenta. Collegit & cum Praefatione sua Fasciculoque observationum miscellanearum edidit D. THOMAS ITTIGIUS, Th. P. P. Canonicus Misenensis, Consist. & Fac. Theolog. Assess. ad D. Nicol. Pastor, & Diaeceseos Lips. Superintendens. Lipsiae, apud haeredes Lanckisii, 1700. in 8. plag. 20. CAEpe quidem hactenus iteratae fuerunt operum Clementis Alexandrini editiones, sed earum tamen nulla haec, quae in titulo voluminis praesentis comparent, opuscula exhibuit. Neque enim in Graeca Petri Victorii, quae omnium prima fuit, anno quippe 1550 Florentiae vulgata; nec in Latina, quae hanc anno subsequente ibidem excepit; nec in Basileensi A. 1566, aut Lugdunensi Batava A. 1616 impressa, & Parisiis post aliquoties, ultimumque A. 1641 repetita, aut Coloniensi A. 1688 ad postremam Parisiensem adornata, eadem leguntur, etsi jampridem e tenebris in lucem protracta fuerint. Junctim ergo ista in editionum modo memoratarum supplementum dare consultum duxit Maxime Reverendus Ittigius. Et primo quidem loco Clementis Alexandrini de divitum salute libellum collocavit, de quo in eruditissima ad Lectorem praefatione observat, quod eum Michael Ghislerius in suis ad Jeremiam commentariis Graece & Latine hoc sub titulo publici juris fecorit: Origenis homilia vigesima & ultima inter homilias ejusdem super Jeremiam in Graeco codice Vaticano repertas, Johanne Matthaee Caryophilo interprete. Verum deinceps observasse ait Ghislerium, quod tractatus hic non Origeni, sed Clementi Alexandrino debeatur, unde in praefatione ad suos in Jeremiam commentarios errorem hunc correxerit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
