# Acta eruditorum 1700 452

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, OPERUM CLEMENTIS ALEXANDRINI SUPPLEMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/452

Inter reliquas autem tractatus hujus, quas recenset, editiones, eam imprimis, quam Johannes Fell, Episcopus Oxoniensis, Oxoniae e theatro Sheldoniano edidit, brevibusque scholiis illustravit, sequendam sibi sumsit Aptor Maxime Reverendus, retentis etiam uncinulis, quibus ille verba ad supplendas lacunas in suo exemplari occurrentes ex ingenio proprio adjecta includi fecerat, minime neglectis brevibus illis scholiis, quae Oxoniensis Episcopus itidem adjunxerat. Quin etiam ex Ghisleriana & Combesisiana editione varias quasdam lectiones subinde annotavit. Neque tamen negat, adhuc passim Clementis textum medicas manus desiderare, nec defuisse viros doctos, qui occasione data, nonnulla hujus libelli loca, (quorum aliqua allegat,) emendare sategerint. Primo huic opusculo subjecit ejusdem Clementis in Cathoficas quasdam, priorem nempe Petri, Judae item ac duas priores Johannis Epistolas adumbrationes, Bibliothecis Patrum jampridem insertas. Graece autem istas amplius haberi negat, sed Latine tansum, nec integras, verum quales Magnus Aurelius Cassiodorus eas esse voluerit; quippe qui in Divinis suis Institutionibus referat, se ita transferri easdem fecisse, ut exclusis quibusdam offendiculis purificata ejus doctrina securius hauriri posset. Num vero, quae hodie supersunt, adumbrationes illae ipsae sint, quas Cassiodorus a se emendatas dixerit, aliis dijudicandum relinquit. Et nomen quidem adumbrationum ex Graeco ὑποτυπώσεαν expressum esse, Oxoniensem Episcopum conjectura haud improbabili asserere existimat. Tertio demum loco varia Clementis fragmenta superaddidit, non ea solum, quae in Anglicana editione extant, partim ex Nicetae catena in Jobum, partim ex Corderiana in Lucam catena deprompta, sed plura quoque alia ex eadem Nicetae in Jobum, & ex ejusdem in Matthaeum catena, ex Oecumenio quoque & Eusebio excerpta, inque margine hujus editionis duplici asterisco notr. ta. Haec vero cum jam excusa essent, incidisse se ait in aliud Clementis fragmentum, quod ex quinto Hypotyposcon excerptum recenseat Johannes Moschus in Prato spirituali cap. 176, inque bina illa, Illa, quae ex ejusdem libro de providentia deprompta apud S. Maximum Tomo II opp. p. 144 & 152, nec non in duo loca, quae ex tractatu de paschate apud Petavium in Uranologio p. 399 legantur; quae singula huc transcribit, & plura sibi ex Anglicanis bibliothecis eruta promittit a Johanne Ernesto Grabio, cum in Spicilegio suo ad Clementem Alexandrinum pervenerit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
