Latin
DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 461
Unproofread scanNot analysed yet
Rumor hic postquam &Academiae Scientiarum Regiae innotuit, Praeses ejusdem examen novi hujus Lithotomi concredidit praesenti nostro Autori, Domino Mery, qui, visa &observata in Nosocomio P Hotel Diex dicto, prima ejusdem sectione, facta in cadavere viri, in cujus vesicam studio calculum intruserant, non dubitavit in responsione Praesidi transmissa fateri, esse hanc Fratris Jacobi operationem consuetae aliorum Lithotomorum omnino praeferendam, quippe quam absque ulla musculorum virgae laesione, &sine incisione vasis cujusdam majoris, sequenti modo instituisset: Immisso in vesicam cathetere solido, exacte rotundo, non sulcato, differente itaque ab illo, quo utuntur, qui modo hactenus consueto calculum secare solent, arripuit scalpellum simile illis, quibus utimur ordinarie, longius tamen, quo ipso incisionem fecit circa latus sinistrum atque internum protuberantiae ossis ischii, &progrediens inde oblique superiora versus, dissecuit omne id, quod occurrit a dicta protuberantia usque ad catheterem suum, quem hactenus firmatum retinuit. Facta sic incisione, intrusit in vulnus vesicae digitum, ad calculum explorandum, atque explorato ejusdem situ, immisit in vesicam peculiare instrumentum ad dilatationem vulneris atque exitum calculi faciliorem adaptatum. Supra hocce instrumentum intrusit in vesicam forcipem oblongam, &reperto tandem calculo, retraxit catheterem suum ex urethrae simulque forcipem cum veficae calculo per patentem vulneris viam: id quod singulari praestitit promptitudine, licet adaquaret fere calculus ovi gallinacei magnitudinem. Absoluta sic sectione, inquirens Dominus Mery in partes illas, quas scalpello suo Lithotomus hic penetraverat, observavit, applicasse eundem scalpellum inter musculum erectorem atque acceleratorem finistrum, absque eorundem laesione, ac dissecuisse tandem vesicae collum per totam suam longitudinem a latere, fimulque corpus vesicae ipsum, ad mensuram pollicis dimidii. Hactenus bene. Postquam autem Dominus Mery non solum altera vice operationem novi hujus Lithotomi in Nosocomio? Hotel Dien examinasset, in foeminae &infuntis cadavere institutam: sed &A.