Latin
AN ACCOUNT OF THE COURT OF PORTUGAL
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 468
Unproofread scanNot analysed yet
Factum vero, ut, cum historiam Lusitaniae universam condere aggressus esset, tantum spatium occupare recentiora haec tempora cognosceret, ut seorsim historiam recentissimam toti operi, velut speciminis loco, praemittere, quam una cum illo demum edere in lucem, consultius judicaret, eam potissimum ob causam, ut vel ex hujus libri fortuna bone vel male universo operi ominari posset. Descripsit vero in hoc volumine non aulam modo moderni Regis, verum &parte altera, rationes ac utilitates Lusitaniae, si ad Pontificem Romanum, Hispaniam item, Galliam, Imperium Germanicum, Belgium, Angliam aliaque Regna respiciatur, late exposuit. Nos ne nihil videamur ex instructissima penu legisse, pauca delibabimus. De Rege moderno nihil gloriosius ab homine peregrino dici potest, quam quod viae publicae in oppidis &agris, qua nunquam antehac tuto iter fieri potuit, securitatem comparaverit, quod nihil eximium inconsultis Ministris decernat; quod apud gentem alioquin in judicio de Rege suo ferendo licentiorem magna polleat existimatione. Certe nullam ait de illo aliam fieri abs populo querelam, quam quod tauros ferociores, quorum cum strenuis viris decertationibus mirifice capiuntur, cum pugna maxime fervet, abduci subito e circo jubeat. Felicem vero gentem, cui ea sola calamitas est! Ter dicitur per septimanam cognoscere causas subditorum cujuscunque conditionis, &tantum non omnes hilares dimittere. Neque id minus spectat ad illius laudes, quod auream aeque ac argenteam monetam valori pristino restituit, &,quo minus detrimenti pauperes caperent, argenti defectum ipse supplevit. Ceterum Regis est in Portugallia, quas velit, leges ferre: quippe harum potissima vis est; Romanis legibus non nisi cum deficiunt illae, locus est. Quod vero ad reditus Lusitaniae attinet, notat Auctor, nullam a Lusitanis pecuniam sine Bulla Romani Pontificis exigi posse, cujus summa sit quippe iis in terris auctoritas. Non parum certe argenti ex Indulgentiis divenditis collegisse Lusitanos Reges, jam inde ab A. 1591, quo Gregorius XIV Philippo II Hispaniarum tum &Lusitaniae Regi earum vendendarum potestatem fecit Bulla publica, hactenus fere singulis annis renovata. Sed in his nobir non licet esse prolixis.