# Acta eruditorum 1700 470

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, AN ACCOUNT OF THE COURT OF PORTUGAL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/470

Longum foret hic Pontificis reditus e Lusitania, vel alia, ex Auctore referre, imprimis quae habentur de Johanne IV Bragantino, quam fuerit lentus in confirmando ejus Regno, & Episcopis restituendis Pontifex, qui omnes praeter unum per id tempus diem obierant, & quam facilis contra moderno Regi fuerit. Hispanos Auctor, post pacem A. 1668 factam, non modo ait a Portugallia abstinuisse, sed quoad fieri potuit, amicitiam Lusitanorum diligenter coluisse. Nam cum A. 1681 ob turbas quasdam ab Hispanis in Brasilia datas, in eo essent Lusitani, ut bellum illis inferrent, confestim miserunt, qui natas simultates componeret. Coepit inde roborari inter utramque gentem amicitia, ex quo uterque Rex uxorem duxit e Serenissima Domo Neoburgica, neque sine causa fuit forte, quod, qui nuper Ulyssipone sedit, legatus Hispanus, Marchio de Castel dos Rios, quotannis in natali Principis Lusitanici natu maximi ludos scenicos, quales Operas vocant, composuerit ipse, atque a suis ministris repraesentari non absque magnifico apparatu jusserit. Ubi ad Gallos venit Auctor, quoties deserti ab illis vel delusi, quoties adjuti fuerint Lusitani, ex omni historia repetit, additis praesertim, quae in pace Pyrenaea Hispanos inter & Gallos gesta, & quo praetextu missae Lusitanis fuerint a Gallis suppetiae. Observat vero insuper, duabus potissimum rebus Gallorum commoda in Lusitania promoveri, tum quod summis in Lusitanis viris uxores Gallas collocent Galli, & quo minus peregrine haec conjugia aspernentur, magna dote illiciant; tum quod Jesuitarum in Portugallia summus inde usque a primis ferme ejus Societatis incunabulis honor fuit, qui quantum Gallicis commodis faveant, omnes norunt. Non attingimus denique, quae de ceteris Regnis refert, praesertim de Anglia, cui quantum Lusitania debeat, eleganter ne & piuut pglum decebat, accurate describit, injecta obiter de Inquisitime mitanica mentione, quae nuper modo A. 1697 decretum alfigi tamplorum portis curaverit, quo Angli generatim omnes haerescoa atque violentae usurpationis notis designentur. Quod superest, publico Eruditi Orbis, si fas est, nomine Auctorem rogamus, ut cujus edendae spem fecit, Lusitaniae Historiam Universam diu haud invideat historiarum cupidis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
