Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 475
Unproofread scanNot analysed yet
Extiterunt namque, qui invidendis eum ad coelum tollerent elogiis, quoe inter haud postremus fuit Diorysius alorandninus: quo ipsa tann alios irritarunt, quippe quippa qui in eam ingressi sunt sententiam, immodicis ejusmodi laudibus nihil aliud effici, quam ut posteri inducantur, ut credant, nihil omnino quod rectum non sit, ab ejusmodi homine dictum aut scriptum esse; id quod tamen in Origene secus se habeat. Suarum ergo duxerunt esse partium, errores Origenis detegere, ne alii per eos seducerentur. Praecipuus fere inter hosce fuit Methodius, qui varia contra Origenem composuisse scripta dicitur. Observat quidem Auctor, Socratem asserere, Methodium mutasse sententiam, &ex hoste ejus factum esse laudatorem &panegyristam. Ast Nostro hoc persuaderi nequit. Si enim, inquit, Methodius landavit Origenem, postquam impugnaverat (esto, hoc ita se habere) ob ingenium solum forte laudavit &eruditionem, sepositis erroribus, qui laudem nullam promerentur. Sed brevius tamen rem expediri posse putat, si dicat, errasse hic Socratem, nec recte distinxisse tempora. Etenim initio Methodium in pretio habuisse Origenem, omnes testantur, ast mente ejus accuratius percepta, intellectisque erroribus, eum repudiasse. Certe nec Rusfinum, nec Eusebium, nec Epiphanium, nec Hieronymum illud omissuros fuisse, si denuo mutata fententia ex adversario Origenis, ejus factus fuisset defensor &hypcraspistes. De ceteris Origenis adversariis &defensoribus, qui in prima scilicet hac Origenismi scena comparuerunt similiter disserit: sed immorari hisce diutius non licet. Lib III. Vix autem istae contentiones paulisper refrixerant, cum danuo in scenam produceretur Origenes, longe plures admiratores adepturus. Etenim cum Ariani (ex mente enim Auctoris haec ita enarrare placet) per Constantinum Conciliique Nicani Patres eonsque in ordinem redacti essent, ut palam placita Arii defendere non auderent, alia via ad errores suos propagandos incedere decreverunt. Origenem scilicet, in cujus scriptis aut eadem aut similia cum Arii dogmatibus contineri animadvertebant, commendare, simplicioribusque obtrudere, e re sua esse durerunt, ut ita ab hocce magistro ea edocerentur, quae ab Ario doceri renuebant Novus hinc splendor Origeni conciliatus, ejusque scripta in omnium mox esse coperunt manibus. Nec poterant hae artas fugare strenuos veritatis defansores, pracipus Athanasium, qui ut hoc talum Arianis criperet, ostendere aggressus est, Origenem ceterosque Ante- Nicaenos Patres non Arianis, sed Orthodoxis posius favere. Certe non negat Ducinus, subinde ita loqui Origenem, ut propius ad Orthodoxos quam Arianos accedere videatur.