Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 477
Unproofread scanNot analysed yet
Johannes Patriarcha Hierosolymitanus itidem ab Origene non erat alienus: Theophilus autem Alexandrinus per se quidem non favebat Origenis sententiae, ast arcta illi intercedebat amicitia cum Isidoro quodam, callido homine, nec litterarum experte, ast Origenistis plane addicto, a quo in omnem partem circumagebatur Theophilus, prout res Origenistarum hoc postulare videbantur. His omnibus solus tum restitit Hieronymus, acerrimus Origenistarum insectator, cujus cum hisce adversariis, praesertim Ruffino amico quondam Hieronymi singulari, certamina in quarto operis hujus libro prolixe enarrantur. Atque cum omnibus Origenistarum moliminibus fortiter obviam iret, hi vehementer erga illum irritati, quicquid excogitare potuerunt, in eum exonerarunt calumniarum. Factum inde, ut Hioronymus ceu homo turbulentus, rixator, inquietus, arrogans &ad disputandum pugnandumque natus, passim traduceretur, maleque audiret etiam apud illos, qui ceteroquin cum Origenistis non faciebant, nec ullam causam Hieronymo irascendi habebant. Origenistis istud peropportune accidit, quippe hac ratio. ne doctissimos passim viros in Hieronymum concitarunt: ipsumque Alypium Augustini amicum, ut eandem de Hieronymo animo conciperet opinionem, adduxerunt. Hunc enim Hierosolymitanam urbem, in qua &Hieronymus tum degebat, vix ingressum circumstiterunt, ejusque animum falsis narrationibus ita obruerunt, ut quam semel imbiberat de Hieronymo sententiam, exuere non posset, sed Augustino anctor esset ad stringendum contra Hieronymum calamum. Occasionem vero versio Hieronymi praecipue subministrabat, Augustino vel hoc nomine displicens, quod a recepta versione recederet, &ita simpliciores, dubios quippe, cuinam versioni accedere deberent, turbaret. Acriter utrinque aliquot scriptis pugnatum: mox tamen Angustino ad mitiora consilia se confeferente, &Hieronymi innocentiam agnoscente, pax inter eos restituta fuit, magno quidem cum Origenistarum dolore.