# Acta eruditorum 1700 483

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/483

ACTA ERUDITORUM dentis cultum fuerit. Num vero conjecturis suis recte semper collincaverit ad amussim criticam, nostrum examinare non est, sed judicio Lectorum sagaciorum merito relinquendum. LE CHRISTIANISME ECLAIRCI GC. i. e. CHRISTIANISMUS ILLUSTRATUS QUOAD HODIERNAS de Quietismo controversias; cum Animadversionibus in librum, cui titulus, Tractatus Historicus de Theologia Mystica. Amstelodami, apud G. Gallet, 1700. in 12. Alph. 1. pl. 4. QUae Archiepiscopum inter Cameracensem & quosdam Galliae Praesules agitatae sunt lites, per Romani Pontificis sententiam adeo non potuerunt penitus consopiri, ut potius indies novi adhuc libelli controversiae istius memoriam nobis refricent. Et pleraque quidem hujus commatis scripta merito negligimus, quod aut crambe bis cocta in illis reponatur, aut talia referantur, quae eruditorum judicio rectius ignorantur, quam discuntur. Ast iste, quem nunc exhibemus, libellus longe aliud suo jure sibi postulat fatum. Excellene enim Auctoris prodit ingenium, lectoremque dubium relinquit, an judicii acumen, an libertatem ab omnibus dissentiendi conatumque veritatem consectandi, suspicere in eo debeat. Etenim (ut summam ejus paucis indicemus) Cameracensem atque Meldensem Praesules de Mystica disciplina ita inter se contendisse palam fatetur, ut uterque gravissimos admiserit errores, neuter rei veritatem assecutus fit. Hisce licet se judicem interposuerit quidam ex Protestantibus, Auctor scilicet Tractatus Theologici de Theologia Mystica, ast tamen nec hunc omne tulisse punctum, ut in ipsa tractatione ex instituto ostendit. Causas quidem, cur doctissimi etiam Viri sic a scopo aberraverint, varias esse, praecipuam tamen hanc forte non immerito existimari, quod virtutes quas vocant theologicas, mysticamque disciplinam, & virtutes morales, a se invicem non satis discreverint. Hoc ergo Auctori in hocce opusculo constitutum est, ut theologicarum virtutum, mysticae disciplinae, & virtutum moralium indolem explicet, atque discrimen accurate demonstret, simulque errorum hactenus admissorum fontes, in discriminis hujus, veraeque, qua praesertim mystica disciplina gaudet, indolis ignorantia ostendat. Virtutum Theologicarum nomine in scholis, uti constat, Sect. I. II.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
