# Acta eruditorum 1700 49

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/49

ERUDITORUM, Publicata Lipsiae Calendis Februarii, Anno MDCC. LES OEUVRES DE PLATON &c. i. e. OPERA PLATONIS IN LINGUAM GALLICAM TRANSLAta, cum Notis, Vita Platonis, & Expositione praecipuorum Philosophiae illius dogmatum; auctore ANDREA DACERIO. Tomi duo. Parisiis apud Jo. Anisson, 1699. 12. Alph. 2. pl. 6. Ui hactenus Graecis Latinisve Scriptoribus illustratis, aut in linguam patriam conversis, de bonis literis praeclare est meritus Cl. Dacerius, idem ad Philosophos studium suum nunc transtulit, horumque principem Platonem popularibus suis notum & familiarem reddere suscepit. Fecit ergo quosdam ejus Dialogos de Graecis Gallicos, iisque duplicam praemisit Dissertationem, quarum altera generatim utilitates Philosophiae Platonicae commonstrat, altera vitam doctrinamque Platonis fusius persequitur. Ac priore quidem, vindicata Philosophici nominis dignitate, quod perperam vel ad curiosulos, qui in experimentis Naturalis Scientiae unice occupantur vel ad artis χρυσοποιητικῆς cultores vel jactatores, vel etiam ad impios Divini Numinis contemtores vulgo transferatur; in uno Platone ea omnia reperiri monet, quae gentilium invenit sapientia, & verae sanaeque Philosophiae nomine sunt digna. Videri Platonem a Deo excitatum, qui cessantibus in populo Dei Prophetis, lumen aliquod coelestis veritatis inferret Gentilibus, iisque aditum quasi muniret ad accipiendum Evangelium, cujus multa dogmata in scriptis illius viderent comprobata. Platonem non asserere modo religionis Naturalis integritatem adversus Paganismi corruptelas, & legibus suis quam proxime accedere ad Hebraeorum traditiones & scripta divinitus inspirata: sed & aeternorum praemiorum claram mentionem certamque spem facere, quae Moses & Prophetae velo & involucro terrenae felicitatis occultaverint.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
