# Acta eruditorum 1700 492

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/492

Provocat hic ad colloquia quaedam A 1684, praesente Christina Succiae Regina, cum Molinoso habita, quae si aliquando in lucem ederentur, manifestum inde fore ait, eos, qui pro sectatoribus Molinosi habiti sint, mentem ejus non percepisse: cum divinarum rerum systema, quod sibi finxerit Molinosius, intellectu longe difficilius sit, quam systema Spinozae. Certe Cameracensem Praesulem ne seipsum quidem satis intelligere, tantum abesse ut intelligat mysticos. Guyoniam, cujus haud semel in hoc certamine injecta est mentio, habeaturne pro Quietistica, an muliere mentis non satis compote, perinde esse, nec Cameracensi Praesuli hoc fraudi esse posse, quippe qui aperte satis declaraverit, se pietati solum & virtuti mulieris patrocinari. Dixerat surius, Theologiam mysticam nondum in systematis cujusdam formam esse redactam. Addit Noster, Theologiam mysticam a perceptione mystica distinctam non posse in systematis formam redigi, quia hoc nomine tantum diversae & saepius secum pugnantes hominum mysticorum, aut qui tales videri voluerint, imaginationes designentur. Has vero ut quis pro veris reputet, aut defendat, aut multum de iis solicitus sit, a nemine requiri. Ast ipsam perceptionem mysticam non esse cum Theologia mystica confundendam, cujus systema ex definitione Auctoris, supra quoque a nobis allata, elucescat. Exagitat Jurius mysticorum placita de Deificatione, statu passivo &c. Merito, inquit Noster. Illi enim, qui de perceptionibus mysticis scribere aggressi sunt, quod tamen facere non potuerunt, nec debuerunt, non potuerunt non in multa absona incidere. Interim cavendum monet, ne simul ipsam perceptionem mysticam in dubium vocemus: praeteres vero non has tantum mysticorum notiones, quas Jurius exagitat, incommodis ejusmodi obnoxias esse, sed quascunque etiam aliquis excogitaverit, ad easdem perceptiones exprimendas, eas similibus incommodis obnoxias fore. Finem Theologiae mysticae Jurius esse dicit transformationem in Deum, eamque sententiam explodit. Noster hactenus ei fuffragatur, ut concedat falsi magnopere, qui per Theologiae mysticae regulas atque praecepta hunMENSIS NOVEMBRIS A. MDCC. hunc finem se consecuturos sperent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
