# Acta eruditorum 1700 493

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/493

Interim non abnuit, eos qui operationes Divinas in anima sua percipiunt, longe augustius quid percipere, licet nec vox transformationis in Deum, nec alia quaecunque, apta satis sit ad illud, quod percipiunt, exprimendum. Sed reliqua quae addit, quaeque ejusdem commatis sunt, praetermittimus. Quivis enim facile intelligit, qui haecco legerit, eo cuncta tendere, ut demonstret, dari perceptionem mysticam, & ut, quae a Jurio ad hanc forte impugnandam dicta videri queant, amoliatur: in iis autem, quae contra ipsam theologiam mysticam a Jurio disputata sunt, lubens ei suffragetur. In tertia tractatus sui historici parte, Jurius ex instituto contra Archiepiscopum Cameracensem disputat, demonstraturus, parum solidis rationibus ad se defendendum Praesulem hunc uti. Nec refragatur Noster, imo fatetur, loquendi formulis parum accuratis eum uti, nec tamen per principia hactenus exposita aliter se rem habere posse. In quarta autem operis sui parte, quae reliquis longe est prolixior, arma sua contra Meldensem Episcopum stringit Jurius. Statim ab initio hunc Episcopum ceu virum aulicum & aulicis rationibus consilia sua accommodantem sistit. Non abnuit plane Noster. Addit solum, ergo nec alia ab eo quam ab aulico Episcopo expectanda esse. Comparationem porro instituit Jurins inter doctrinam moralem Jesuitarum & Cameracensis Archiepiscopi, & cum illa longe pejor sit, miratur, cur eam toleret Meldensis Praesul, cum hanc tamen nullo modo ferre queat. Noster hactenus illi accedit, ut fateatur, moralem Jesuitarum doctrinam erudito ac pio homini neutiquam probari posse; ast addit tamen, frustra eam reprehendi, cum nulla speranda sit emendatio. Ast quod asseruerat Jurius, moralem doctrinam mysticorum praeferendam esse morali doctrinae Jesuitarum, in eo neutiquam ei suffragatur. Illam enim in excessu, hanc in defectu peccare. Tam autem graviter eum peccare, qui in excessu peccat, quam qui in defectu peccat. Multa alia adjungit ejusdem argumenti, quae omnia hic recensere supervacaneum esset. Sic Meldensem Episcopum sibi contradixisse fatetur: ast non adeo hoc illi exprobrandum fuisse censet, cum Theologia mystica contradictionibus nunquam careat. Quae Jurius porro de politicis considerationibus, quae Romanum Pontificem ad ferendam sententiam impulerint, de libertate ecclesiae Gallicanae juribusque in hac controversia imminutis, de Rege Galliae huic negotio sese immiscente disserit, ea Auctor diluere aut excusare annititur: quo successu, alii videant; nobis enim hic tandem subsistendum est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
