# Acta eruditorum 1700 494

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/494

TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &. par le Sicur JEAN PASCAL. i. e. TRACTATUS DE THERMIS BORBONICIS ARCIMBALDI. Authore JOHANNE PASCALIO, Doctore Medico. Parisiis apud Laurentium d’Houry, 1699. in 12. Constat plag. 165. CItne idem hic Auctor, qui fermentationis directorium universale potentiamque in totum macrocosmum immensam jam olim collaudavit, magnamque ejus vim in homine peculiari tractatu, ante hos 18 annos in lucem edito, & in Actis nostris A. 1684 mense Junio p. 284 recensito, demonstravit, certo affirmare non possumus. Argumentum temen a priori alienum non est, dum thermas, & speciatim Borbonienses sibi explicandas sumsit. Cum enim nullus hactenus hisce de thermis distinctam proposuerit ideam, Medicorum aeque ac aegrotorum commodo consulturum se credidit, si eandemnunt suppeditaret. Ad phaenomena igitur recensenda, quae unicuique hasce thermas visitanti patent, se initio accingit. In puteis scilicet superficiem aquarum aliquanto pinguem & oleosam notari; ebullitionem insignem ac vehementem, fumumque abundantem adverti; vitro si infusae fuerint, crystallinam fulgere limpiditatem, colore odoreque expertem; si bibantur, calorem insignem, non tamen adurentem deprehendi, indeque nullam vel labiis, vel linguae, vel gulae noxam oboriri; saporem salinum minus a calidis, a frigefactis autem magis subacido. salinum linguae imprimi; si ad ebullitionis statum super ignem redigi debeant, idem requiri temporis spatium, sive calidae sive frigefactae apponantur, quod aqua communis sibi exposcit. Antequam autem ad earum naturam & generationem explicandam pergat Auctor, scaturiginem earum, in tres puteos, aquas has ad eandem altitudinem continentes, divisam, ductusque per quos aquae ad diversa ducuntur balnea, describit, & nunquam exsiccari hos puteos, sivo sive calidissimus ardeat Sirius, sive maxima aquae quantitas exhauriatur, tradit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
