# Acta eruditorum 1700 496

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/496

In aquis autem Borbonensibus calidis nullum esse saporem, de minerali absolute testantem, nec in frigefactis talem, qui magis ad mineralium classem, quam ad salia essentialia plantarum succulentarum nitrosarum referri valeat. Licet vero characterem secundum ipsis haud deneget, non tamen particulis mineralibus, sed salibus nitrosis ex terrae abysso versus superficiem elatis & ab aquis solutis eum deberi docet; tandem sal, quod evaporata humiditate relinquitur, praeter tantillum terrae, uniforme, subtile ac tenacitati & soliditati salis cujusdam Mineralis contrarium pronuntiat; quatenus in aqua promte solvatur, in aëre im deliquium abeat, & in vase terreo clauso repositum diu incorruptum haud perseveret. Quibus denique addit, salia Mineralia praeter tartarum & nitrum, (quae pro Mineralibus Author non habet, cum ille viti, hoc spiritui aeris acido ortum debeat) nunquam sal alcalicum, vegetabilia vero calcinata copiosum exhibere. Imo ipsum sulphur thermarum vegetabile, vivum, & aquae vitae instar mobile pro sententia hac Nostro pugnare videtur, cum sulphur minerale lateat sub salium concretione, obvolutum ita, ut, nisi aquarum stygiarum vi, resolvi se non patiatur. Ex calore igitur aquarum, & sapore vellicante judicat Noster, duas adesse substantias activas, sulphur nimirum vivum, mobile ac animatum, & sal pungens; quoniam autem nulla ignis vestigia nec in manu, nec in ore ab aquis relinquuntur, sulphur nec asperum, nec rapidum, sed mite, balsamicum, corpusculis rotundis & sphaericis constans; sal vero nec acre, nec rodens, sed volatile, & temperatum, cuspidibus levibus, & benignis praeditum esse existimat. Sed intimius Noster aquarum harum ingredientia examinando invenit, mensuram unam (une pinte) aquarum post evaporationem concedere residuum salinum, quod solutum, filtratum, & evaporatum reddat 50 grana salis, relictis in filtro terrae albicantis & levis granis septem. Hanc tamen addit notam & enchiresin, ut scilicet evaporatio instituatur in vase collum angustum & fundum amplum obtinento; sicque in lateribus sal volatile sub forma crystallorum subtilium, splendentium, & pyramidalium adhaerere; in fundo vero subsidere sal fixum, non adeo album.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
